Imágenes de páginas
PDF
EPUB

suo, erat alius ab (1) eo in ejus societate: respondit quod æstimat alium ibi non fuisse, quamvis satis prope essent multæ gentes.

Interrogata an ipsa viderit coronam supra caput regis sui, quando ipsa monstravit ei signum : respondit : « Ego non possum vobis dicere sine perjurio. »>

Interrogata utrum rex suus habebat coronam, quando erat Remis: respondit quod, prout ipsa æstimat, ipse rex suus cepit gratenter illam coronam quam Remis invenit; sed una bene dives fuit ei apportata post ipsum. Et hoc fecit pro festinando factum suum, ad requestam illorum de villa Remensi, pro evitando onus armatorum; et, si ipse expectasset, habuisset unam coronam millesies ditiorem.

Interrogata an viderit illam coronam quæ est ditior: respondit : « Ego non possum vobis hoc dicere, sine incurrendo perjurium. Et, si ego non viderim, ego audivi dici quod est adeo dives seu opulenta. »

.

Quibus sic peractis, fecimus finem pro illo die; et assignavimus pro his quæ ulterius facienda erant, diem sabbati et octavam horam ejusdem diei de mane, requirendo adstantes ut, ipsis die et hora, in eodem loco interessent.

III. Martii. Sexta sessio.

Item die sabbati, tertia mensis martii, immediate sequenti, in loco superius designato, comparuit coram nobis prædicta Johanna, assistentibus patribus, dominis et magistris Egidio, Sanctæ Trinitatis

:

(1) Ab dans le sens de cum; de même qu'on disait en français à luy ou o luy, avec lui.

Fiscampnensis abhate; Petro, priore de Longavilla ; Johanne de Castellione, Erardo Emengart, Johanne Pulchripatris, Jacobo de Turonia, Nicolao Midi, Dionysio de Sabeuvras, Nicolao Amici, Guillelmo Evrardi (1), Petro Mauricii, Gerardo Fueilleti, Mauricio de Quesneyo, Petro Houdenc, Johanne de Nibat, Jacobo Guesdon, in sacra theologia;-Guillelmo, Sanctæ Mariæ de Cormeliis abbate, in jure canonico; -Guillelmo de Gardinis, Ægidio Quenivet, Rollando Scriptoris et Guillelmo de Camera, in medicina doctoribus; abbate Sancti Georgii, abbate de Pratellis, priore Sancti Laudi; necnon Nicolao Coppequesne, Thoma de Courcellis, Guillelmo (2) Magistri, Guillelmo de Baudribosco, Johanne Pigache, Radulpho Silvestris, Ricardo de Groucheto, Petro Minerii, bachalariis in sancta theologia; — Johanne Dulcis, in utroque jure; Johanne de Quemino, Johanne Columbelli, Radulpho Auguy, Auberto Morelli, in canonico; — Gauffrido de Croteyo, Burello de Cormeliis, Nicolao Maulini, in civili jure licentiatis,

[ocr errors]

(1) Guillaume Evrard ou Erard, docteur en théologie, trésorier et chanoine de la cathédrale de Langres, chanoine de Laon et de Beauvais. Né à Langres, il avait fait de brillantes études au collége de Navarre à Paris, et avait passé par tous les grades universitaires. Procureur, puis recteur émérite, il se disposait, lors du jugement de la Pucelle, à aller représenter la nation de France au concile de Bâle. C'est lui qui fit la violente prédication du 24 mai qui précéda l'abjuration de Jeanne d'Arc. En 1432 il était à Bâle. Dépouillé de ses bénéfices par les conquêtes successives du parti français, il reçut comme dédommagement du roi d'Angleterre, une prébende à Rouen, puis le titre de chapelain du Roi, avec un manoir dans le comté de Southampton, et une pension annuelle de vingt livres sterling (1437). L'année suivante, on le fit doyen du chapitre de Rouen, et il mourut en 1444 dans l'exercice de cette dignité, (DUBOULAI, Hist. Univ. Paris., t. V, p. 417; RYMER, t. X, p. 678), (2) Sic, Mss. 5965 et 5966. Lisez Johanne (?)

et Nicolao Loiselleur, canonico ecclesiæ Rothomagensis.

In quorum præsentia, ipsam Johannam requisivimus quod simpliciter et absolute juraret dicere veritatem de his quæ peterentur ab ea. Quæ respondit : « Sicut alias feci, ego sum parata jurare. >> Et sic juravit,

tactis sacrosanctis Evangeliis.

Deinceps autem, quia dixerat quod sanctus Michael habebat alas, et cum hoc de corporibus vel membris sanctarum Katharinæ et Margaretæ, non locuta fuerat; interrogata fuit quid de his dicere volebat. Ad quod respondit : « Ego dixi vobis illud quod scio, et non respondebo vobis aliud. » Dixit etiam quod ipsum sanctum Michaelem et illas Sanctas ita bene vidit quod bene scit eas esse sanctos et sanctas in paradiso.

Interrogata an vidit aliud ex ipsis quam faciem : respondit : « Ego dixi vobis totum illud quod scio de hoc; et de dicendo totum illud quod scio, ego prædiligerem quod mihi faceretis abscidi collum. » Item dixit quod totum id quod sciet tangens processum, libenter dicet.

Interrogata an credit quod sanctus Michael et sanctus Gabriel habeant capita naturalia respondit: Ego vidi ipsos oculis meis, et credo quod ipsi sunt, firmiter sicut Deus est. >>

[ocr errors]

æque

Interrogata an credit quod Deus formavit eos in illis modo et forma, quibus eadem ipsos videt respondit quod sic.

:

Interrogata an credit quod in illis modo et forma, a principio, Deus ipsos creaverit respondit : « Vos non habebitis aliud pro præsenti, præter illud quod respondi. >>

Interrogata an sciverat per revelationem quod ipsa evaderet respondit : « Hoc non tangit processum vestrum. Vultis vos quod ego loquar contra me? »

:

Interrogata an voces suæ aliquid inde sibi dixerunt : respondit : « Hoc non est de vestro processu. Ego refero me ad processum. Et, si totum pertineret ad vos, ego dicerem vobis totum. » Dixit ultra quod, per fidem suam, nescit diem neque horam qua evadet.

Interrogata an voces aliquid sibi de hoc dixerunt in generali: respondit : « Ita veraciter; ipsæ dixerunt mihi quod essem liberata, sed nescio diem. neque horam; et quod audacter faciam lætum vultum. »

Interrogata utrum, quando primo applicuit penes regem suum, an ipse petiverit ab ea si per revelationem habebat quod mutaret habitum suum: respondit: « Ego de hoc vobis respondi; tamen non recordor si hoc fuerit mihi petitum. Et illud est scriptum in villa Pictavensi. >>

Interrogata an recordetur quod magistri qui examinaverunt eam in alia obedientia, aliqui per unum mensem, alii per tres hebdomadas, interrogaveruntne ipsam in mutatione sui habitus': respondit : « Ego non recordor; tamen ipsi me interrogaverunt ubi ego ceperam istum habitum virilem; et ego dixi eis quod ego ceperam apud oppidum Valliscoloris. >>

Interrogata utrum præfati magistri petierunt ab si per voces suas ceperat illum habitum : respondit : « Ego non recordor. »

ea,

Interrogata utrum regina sua (1) petiveritne illud

(1) Marie d'Anjou, femme de Charles VII.

sibi de mutatione habitus, quando primo eam visitavit: respondit : « Ego non recordor. »

Interrogata an rex suus, regina et alii de parte sua requisiveruntne ipsam aliquando quod habitum virilem deponeret : respondit : « Hoc non est de vestro processu. >>

Interrogata utrum, apud castrum de Beaurevoir (1), fueritne de hoc requisita: respondit : « Ita veraciter. Et ego respondi quod ego non deponerem, sine licen

tia Dei. >>

* Item dixit quod domicella de Luxemburgo (2) et domina de Beaurevoir (3) obtulerunt sibi vestém muliebrem, vel pannum pro faciendo eam, requirendo ipsam Johannam ut hujusmodi vestem portaret. Et ipsa respondit quod non habebat licentiam a Deo, et quod non erat adhuc tempus.

Interrogata an dominus Johannes de Pressy, et alii

Ici commence ce qui reste de la minute prise à l'audience par Guillaume Manchon, greffier du procès. (4)

Item, dit que la damoiselle de Luxambourg et la dame de Beaurevoir luy offrirent abit de femme ou drap à la faire, et lui requirent qu'elle le portast; et elle respondi qu'elle n'en avoit pas le congié de nostre Seigneur, et qu'il n'estoit pas encore temps.

Interroguée se messire Jehan de Pressy et autres à Arras lui offri

(1) Château de Jean de Luxembourg, situé aux sources de l'Escaut, non loin de Saint-Quentin.

(2) Jeanne de Luxembourg « sœur au conte Waleran,» dit Monstrelet, «moult « ancienne, laquelle estoit ou chastel de Beaurevoir, au gouvernement de messire Jehan de Luxembourg, son nepveu.... qu'elle aimoit moult cordialement >> (liv. 11, ch. 93). Depuis quelques mois, elle était devenue comtesse de SaintPol et de Ligny, par la mort de Philippe de Brabant.

(3) Jeanne de Béthune, vicomtesse de Meaux, mariée à Jean de Luxembourg. (DUCHESNE, Hist. de la Mais. de Béth., liv. V, ch. 3.)

(4) Manuscrit de D'Urfé, fol. 17 et suiv.

« AnteriorContinuar »