Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et non alibi. Preterea damus et concedimus vobis et vestris in perpetuum quod possitis emere à Christianis et eis vendere omnia quecumque victualia et alia. prout actenus facere consuevistis libere et sine alicujus impedimento; et quod carnes que judayce in juderiis vestris interficiuntur vendantur in locis hucusque consuetis et non alibi. Damus etiam et concedimus vobis et vestris perpetuo quod illi vestrum qui officio coiraterie uti voluerint, possint hoc facere libere et absque aliquo impedimento. Preterea damus et concedimus vobis et vestris in perpetuum quod habeatis et possideatis Sinagogas vestras quas hodie habetis et possidetis, prout melius et plenius ipsas actenus habuistis et possedistis, et quod ipsas etiam Sinagogas decenter aptare possitis, cum hoc fuerit ipsis necessarium. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod ciminteria vestra sint in locis quibus modo sunt et non mutentur aliqua ratione, nisi de vestri fuerit voluntate. Item damus et concedimus vobis et vestris perpetuo quod pro usuris vestrorum debitorum seu lucro possitis accipere et accipiatis quatuor denarios pro libra in mense et expleta vendere et emere cum Christianis prout jam vobis concessimus cum cartis nostris ut in eisdem continetur. Confirmantes vobis omnia debita que vobis debentur dummodo ad rationem predictam sive lucrum fuiset mutata (sic). Item per nos et nostros damus et concedimus vobis et vestris in perpetuum quod non teneamini ire ad abscultandam predicationem alicujus fratris ordinis Predicatorum, Minorum vel alicujus alterius extra vestras juderias, nec ad hoc per aliquem compelli valeatis. Et hoc vobis concedimus quia in predicationibus que vobis fiebant extra ju— derias vestras, fiebant vobis pluries per Christianos vituperium et dedecus. Et si predicti fratres vel alii intus Sinagogas vestras vos voluerint predicare, non veniant ad ipsas Sinagogas ad ipsam predicationem faciendam cum multitudine populi sed tamen cum decem probis hominibus Christianis et non cum plu· ribus. Concedimus etiam vobis et vestris perpetuo quod super aliquibus non possint vobis fuerint (f. fieri) aliqua innovatio, nisi prius per nos vel nostros judicati fueritis super ipsis rationibus partium primitus auditis. Predicta autem omnia et singula vobis et vestris concedimus perpetuo ut dictum est, non obstantibus aliquibus cartis per nos in contrarium concessis: mandantes Bajulis, Justiciis, Curiis, Paciariis et aliis Oficialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula firma habeant et observent et faciant observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permitant aliqua ratione. Datum Illerde V idus novembris anno Domini M.CC.LXVIII.= Signum Jacobi Dei gratia Regis Aragone, Majorice, et Valencie, Comitis Barchinone et Urgelli et Domini Montispesulani.

[ocr errors]

sunt

G. de Angularia. G. de Podio. R. de Montechateno. G. R. de Monteehateno.. . Tholomei de Porta qui de mandato Domini Regis hec scripsit loco, die et anno prefisis . publicus Illerdensis notarius hic me pro teste subscribo. Notarius publicus Illerdensis hic me pro teste subscribo

[ocr errors]

.Illerdensis hoc translatum scripsi et clausi et hoc signum meum feci.

IX.

Litteræ Alphonsi III Regis Aragonum de non impedienda protestatione Canonicorum Illerdensium contra electionem Archidiaconi in Epi

scopum. 1285.

Ex arch. reg. Barcin. reg. 4. Alph. II, fol. 49.

Pág. 34.

Curie et Paciariis civitatis Illerde. Mandamus vobis quatenus si Canonici Ilerdenses vel aliqui eorum qui venerabilem Prepositum Masiliens. in Episcopum elegerunt voluerint aliquas protestaciones facere vel appellaciones aliquas Archidiacono Illerde notificare, assistatis eisdem ne aliqua ritxa possit inter eos propterea suscitari deffendentes nichilhominus predictos Canonicos, si aliquis vellet eis injuriam irrogare. Datum Barchinona calendis martii anno Domi→→ ni M.CC.LXXXV.

X.

Litteræ Alphonsi III Regis Aragonum, quibus Berengario de Fluviano prohibet ad Sedem Apostolicam accedere.

Ex arch. reg. Barcin. reg. 4. Alph. II, fol. 84.

Pág. 34.

Berengario de Fluviano Canonico Illerdensi: Intelleximus quod vos constitutus in itinere acceditis ad Sedem Apostolicam pro prosequenda vestra appellacione quam ut dicitur interposuistis ad Sedem Apostolicam super eleccione celebrata in dicta Ecclesia Ilerdensi de Venerabili Guillermo de Montechateno Archidiacono dicte Sedis. Unde cum nos habeamus vos valde necessarium pro quibusdam nostris negociis necesariis, vobis dicimus et mandamus, quatenus incontinenti visis presentibus veniatis ad civitatem Ilerde et veniatis ad nos antequam exeatis terram et jurisdiccionem nostram: alias mandamus universis officialibus nostris ad quos presentes pervenerint, quatenus non permittant vos exire de dicta terra et jurisdiccione, immo vos et bona vestra capiant et retineant tamdiu, donec à nobis mandatum aliud habeant super ipsis. Datum Ilerde quarto nonas aprilis M.CC.LXXXVI.

XI.

Litteræ Alphonsi III Regis Aragonum quibus Berengario de Fluviano iter suum ad Romanam curiam prosequi permittit. 1286.

Ex arch. reg. Rarcin. reg. 4. Alph. II, fol. 83.

Pág. 34.

Berengario de Fluviano Canonico Illerdensi salutem. Auctoritate presencium vobis damus licenciam recedendi de terra et eundi ad curiam Romanam pro prosequcione appellacionis vestre quam ad eamdem Sedem interposuistis ab eleccione facta in Ecclesia Illerdensi de Guillermo de Montechateno Archidiacono Illerdensi et expedicione aliorum negociorum nostrorum. Mandantes universis, officialibus nostris et subditis quod vos nec res vestras de cetero non impediant nec retardent. Datum Illerde nonas aprilis anno Domini M.CC.LXXXVI.

XII.

Litteræ Alphonsi III Regis Aragonum quibus malefactis in Berengarium de Fluviano, Romanam curiam proficiscentem perpetratis, poenam constituere jubet. 1286.

Ex arch. reg. Barcin. reg. 4. Alph. II. fol. 77.

Pág. 34.

Viro Nobili et dilecto A. Rotgerii Comiti Palleariensi, Procuratori nostro in Catalonia: Ad aures nostras pervenit quod nuper dum venerabilis vir et dilectus Consiliarius noster Hugo de Mataplana, Prepositus Marsilionensis ex legatione nostra ad Romanam curiam accedens, esset juxta locum qui dicitur Monsmolonus, tres bacallarii qui se insidiis posuerant in termino Castri de Montetornesio occurrerunt eidem, et incedentes simul cum eo, acceserunt proditialiter ad Berengarium de Fluviano consocium Prepositi supradicti et ipsum Berengarium et quemdam scutiferum suum proditialiter et letaliter vulneraverunt, tractantibus ut intelleximus Archidiacono Illerdense et nobili Berengario de Entença. Qui bacallarii post dictum flagitium et ante receptati fuerunt per quemdam qui dicitur Montagut in Castro de Montornesio et termino suo quod est dicti Berengarii de Entença. Unde cum enorme facimus remanere non debeat impunitum maxime quia factum est in non modicum contemptum dominacionis nostre et dedecus nostrum, volumus ac vobis dicimus et mandamus quatenus incontinenti inquiratis diligenter et secrete et caute su

per hujusmodi comissi. et si per ipsam inquisicionem vel jam ante ipsam vobis constiterit de predictis, capiatis incontinenti predictum qui vocatur Montagut et omnes alios qui ipsos malefactores seu omicidas receperunt, vel eis in premissis prestiterunt consilium. .. assensum nec non et ipsos malefactores, si ipsos capere poteritis, quoquomodo. Volumus etiam quod si vobis constiterit de predictis.... castrum de Montetornesium occupetis et emparetis, quod vobis prout de jure et secundum formam pacis et tregue fuerit faciendum et facta inquisicione ipsa, nobis eam incontinenti mitatis sine aliqua mora, sub nostri sigilli munimine interclusam. Datum Osce quarto idus maij M.CC.LXXXVI.

XIII.

Litteræ Alphonsi III Regis Aragonum Comiti Paleariensi eum ad Tarraconensem Archiepiscopum accedere jubentis. 1286.

Ex arch. reg. Barc. reg. 4. Alph. II, !ol. 83.

Pág. 34.

A. Rotgeri Comiti Palearense salutem. Intelleximus quod venerabilis Archiepiscopus Terrachone in Apostolice Sedis contemptum ad quam Berenga→ rius de Fluviano contra eleccionem Illerdensis Archidiaconi appellavit, et in nostri opprobrium qui pro venerabili Masiliensi Preposito direximus preces nostras et cujus negocium est plurimum nobis cordi, intendit ut dicitur electionem prefati Archidiaconi confirmare. Super quo sibi scribimus ut vobis et nobili Berengario de Podioviridi credat in hiis que ex parte nostra super prefata materia sibi duxeritis exponenda. Vos vero et vobiscum prefatus Berengarius, cui super hoc similiter scribimus, ad prefatum Archiepiscopum accedatis, et ex parte nostra sibi expresse dicatis ne aliquomodo presumat se de negocio prefato intromitere. nec eleccionem prefati Archidiaconi confirmare. Datum Cesarauguste decimo tertio calendas junii anno Domini M.CC.LXXXVI.

XIV.

Litteræ Alphonsi III Regis Aragonum, Archiepiscopo Tarraconensi electionem Episcopi Illerdensis confirmare prohibentis. 1286.

Ex arch. reg. Barc. reg. 4. Alph. II, fol. 83. ́

Pág. 34.

Venerabili et dilecto Bernardo per eandem Archiepiscopo Terrachone salu

TOMO XLVII.

35

tem et dileccionem. Ut intelligatis negocium Illerdensis Ecclesie nobis plurimum esse cordi, vobis super eo scribimus sic frequenter, de vestra discretione non modicum admirantes, quod in Apostolice Sedis contemptum ac nostri opprobrium appellationi per Berengarium de Fluviano ad Sedem Apostolicam interposite minime defferentes, eleccionem Illerdensis Archidiaconi intenditis sicut dicitur confirmare. Et ut nostra intencio ac propositum vobis super hoc plenius innocescat, ecce ad vos nobiles viros Comitem Palearensem procuratorem nostrum in Cathalonia et B. de Podioviridi propterea destinamus. Quibus fidem adhibere velitis in hiis omnibus que ex parte nostra super prefata materia duxerint exponenda. Datum Cesarauguste tertio decimo calendas junii anno Domini M.CC.LXXXVI.

XV.

Litteræ Alphonsi III Regis Aragonum de assecuratione Canonicorum 11lerdensium ab electione Episcopi appellantium. 1287.

Ex Arch. reg. Barc. reg. 12 Alph. II, fọl. 8. b.

Pág. 36.

Bernardo de Castro pediculo Curie Illerde. Intelleximus quod licetvenerabiles R. de Peralta, P. de Rege, Sacrista Illerdensis, Berengario de Pulcro-visu, Sacrista Vicensis, P. de Pulcro-visu, Archidiaconus Tirasone, P. de Turre-facta et B. de Fonteanianico, Canonici Illerdenses firmaverint in posse vestro quod facient venerabilibus Guillermo de Montechateno, Archidiacono Illerdensi et aliis Canonicis Illerde de parte sua et valitoribus eorum justicie complementum et eos et valitores eorum ac bona sua assecuraverint sub pena quingentarum marcharum argenti et etiam juramento quod eis vel aliqui eorum aut rebus suis malum aliquod non facient neque dampnum, nec fieri etiam procurabunt secundum formam mandati nostri jam super hoc vobis facti. Ipse tamen Archidiaconus licet ut dicitur per vos pluries fuerit requisitus, non vult firmare nec assecurare predictos et alios de parte sua et bona ac familias ipsorum pro se et aliis de parte sua et valitoribus suis secundum tenorem mandati nostri predicti. Immo ipso Archidiacono ut asseritur procurante aliqui nobiles, valitores et amici ipsius Archidiaconi ipsos post receptam firmam et assecuramentum per eos prestitum defidarunt, et aliquibus amicis et valitoribus ipsorum dampna etiam incidunt sane quia dictos R. de Peralta et Petrum de Rege et alios de parte eorum velimus esse eorundem conditores que sint Archidiaconus predictus et alii de parte sua quantum ad firmam et assecuramentum predictum, dicimus vobis et mandamus quatenus si dictus Archidiaconus secundum formam predicti mandati nostri non vul firmare et assecurare eos et alios de parte sua et bona ipsorum, predictos R. de Peralta et P. de Rege, Sacristas Illerde et Vicensis et alios supradictos à pena et juramento predictis absolvatis firma juris

« AnteriorContinuar »