Imágenes de páginas
PDF
EPUB

concesserimus quod possit emere in Illerda et terminis suis censualia usque ad quantitatem ducentorum morabatinorum in domibus et aliis possessionibus quibuscumque, ipsaque censualia eidem monasterio emfranquiverimus ab omni questia et quibuscumque exactionibus regalibus, prout in carta inde confecta latius continetur; ideo ad humilem suplicationem Abbatisse et monialium predictarum vobis dicimus et mandamus, quatenus si vobis constiterit dictos ducentos solidos censuales non transcendere summam dictorum ducentorum morabatinorum cum morabatinis, quos dictum monasterium pretextu gratie nostre predicte in dicte civitate et termino suo emit, dictum monasterium ad contribuendum pro dictis ducentis solidis censualibus in questia seu quacumque exactione regali minime compellatis seu compelli per aliquos faciatis; immo gratiam nostram ut in ea continetur dicto monasterio inviolabiliter observetis. Datum Illerde decimo quarto calendas septembris anno Domini millessimo tercentessimo decimo. Nunc autem ex parte dictarum Abbatisse et monialium monasterii Sancte Clare fuit nobis expositum cum querela quod vos alii dictum emfranquimentum eis contradicitis observare eo videlicet, quia in dicta littera non continebatur nec aliqua fiebat mentio quod in nostro compoto reciperemus vel recipi faceremus partem eis solvere contingentem in questiis et aliis exactionibus regalibus quibuscumque pro censualibus supradictis; et propierea fuerit nobis humiliter suplicatum ut super eo dignaremur eisdem de oportuno remedio providere. Nos igitur ipsa suplicatione admissa iterato per presentes vobis expresse dicimus et mandamus quatenus mandatum nostrum predictum eisdem inviolabiliter observetis. Nos enim partem dictas Abbatissam et moniales solvere contingentem pro predictis censualibus in questiis et aliis exactionibus quibuscum— que per collectores eorum in nostro computo recipi volumus et admitti, prout in carta dicte nostre concessionis latius continetur. Taliter enim super his vos habeatis quod dicte Abbatissa et moniales non habeant à vobis de cetero materiam conquerendi, ne nos vobis super hoc habeamus scribere iterato. Datum Illerde decimo quarto calendas septembris, anno Domini millessimo tercentessimo tercio decimo.

LXVI.

Nueva fundacion del convento de Santa Clara de Lérida. 1576.

Archivo de la ciudad, Ceremonial antich.

Pág. 238.

En memoria dels esdevimdors é pera donar ánimo als succesors pera continuar obres bones com aquelles sien les que mes plauen á nostre Señor, y ab aquelles se aplaque la suma ira y son causa quels qui les fan y procuren obtenew la sua santisima gloria, é com en lo any 1560 lo Santisim Pare nostre Pio IV les ores la Iglesia de Deu benaventuradament gobernant á suplicació de

la Magestat del Rey D. Felip, señor nostre, provehi y maná que tots los monastirs dels frares Franciscos claustrals fosen desfets y tornats à la verdadera orde dels observants com de fet fonch executada dita santa determinació: é com en la present ciutat de Leyda fos un solemne y antiquisim monastir intitulat de San Francesch, lo cual per haberne trets dits frares se anave derruint, é vist per los señors Pahers de la present ciutat ab suma diligencia moguts de un bon cel pera que dita casa y monastir no vingués á total ruina y la renda de aquell nos perdés, ab intercesió del Illm. Señor D. Antonio Agusti, Bisbe de dita ciutat, qui no res meins tenie lo mateix cel que dits señors Pahers soplicarén á la Magestat del Rey D. Felip, Rey y señor nostre, que fos de son real servei intercedi ab sa Santedad que en dita casa fosen trasladades monjes de la mateixa orde de Sant Francesch observants á fi y efecte alli se continuasen los oficis divinals, y una casa tan antiquísima y principal no vingués á total ruina, y per lo molt decoro causarie á la ciutat y á tota la comarca circunveina, lo cual despues de molts tractes y intermedis fonch concedit per sa Santitat, y procurat per dits señors Pahers vingués á degut efecte procuranho ab los Generals dels Franciscos observants superiors a ditas religioses aportanho los señors Pahers y eixint aquells reprenentho los altres finalment vingué á deguda conclusio en lo any 1576 trovantse en aquest any Pahers de dita_ciutat los molts magnifichs señors Mr. Francesch de Moliner, Mr. Francesch Tarros, Mr. Pere Corria y Mr. Fransi Miró, en que forent tretes dels monastirs de Pedralves y de Jerusalem de la la ciutat de Barcelona nou monjes religioses, so es, del monastir de Pedralves cinch, so es, Sor Isabel de Boixadors per abadesa y Sor Maria de Boixadors, Sor Dionisia Lovets, Sor Epifania Arles y Sor Gerónima Pelegrina, y del monastir de Jerusalem cuatro, so es, Gerónima Despes per vicaria, Sor Isabel de Erill y Lerms, Sor Isabel Valls y Sor Rafaela Lovets, y juntament ab elles vingueren dues nonines anomenades Angela Solanes y Mariana Erbrusa, y desque foren asi prengueren dues fadrinetes pera monjes las ques la una de Sarroca y la altra de Alcarras, y la de Sarroca se dia. filla de Ignacio de Soto sastre, y la altra de Alcarras, filla de ... Tarradelles pagés de dit loch, y pera acompañar y portar aqueIles de Barcelona á la present ciutat, foren tramesos los reverens y magnifichs señors Mr. Joseph des Valls Cabiscol, Mr. . Canonge de la Seu de Leyda D. Francesch Despes y Mr. Gironi de Castro Caballers, D. Maria Despes y Castro, y la señora Gerónima des Valls, les cuals dites señores monjes y religoses axi ben acompañades com esta dit en un cotcho que la ciutat comprá en Barcelona y altres carres que ya sian fora trameteren los señors Pahers ab altres que alli ne llogaren pera portarlos la roba, arribaren á la present ciutat diumenge á 27 del mes de maig de dit any de 1576, les cuals aquella nit restaren aposentades en la casa del dit señor Cabiscol Valls, ahont esti gueren retretes-fins al divendres apres seguent per so que lo clero estabe ocu pat ab les profesons de les Leganies, y tambe perque lo dia de la Asencio po guesen anar apres dinar á adorar lo Sandrap com de fet hi anaren ab un

y

colcho y un carro ahont ben tapades dins la capella del altar major lo adoraren y en aquestos cuatre dies foren ben visitades de totes les señores y altres persones honrades parentes y amigues, y lo divendres de bon mati se pasaren al hospital general dels pobres Laichs ahont acudi tota la cleresia de la present ciutat ab les ordes dels frares y ab les creus desdel dit hospital ab solemne y devotisima profesó anant en ella am aquest orde, so es, les creus devant apres tota la cleresia, apres la Vera-Creu y apres los señors Veguer y Pahers y elles anaben de una en una aportantles cada una de elles los gentils homens parens de elles hu á cada ma sostenintse, y entre dues de elles dues señores honrades, y aixi de aquesta manera anaren seguint la profesó dreta via del hospital al portal de Sant Gili, y aixi arribarent á la dita casa monastir de Sant Francesch, la cual ya estaba posada apunt ab tot lo orde que era menester pera semblans religioses per los magnifichs señors Mr. Onofra Sernero y Mr. Miró Lanmaull Caballers a qui per la ciutat y per dit señor Bisbe y reverent Capitol estabe comanat les obres y posat en bon punt y orde lo redrés de dila casa com de fet los dits señors Pahers y administradors la habien posada y comodada ab tot cumpliment de tot lo necesari com eren les dites obres lits y altres ahines convenients per al servei de dites señores y arribades alli sen entraren á sa casa y tancaren les portes.

LXVII.

Bulla erectionis Universitatis in regnis Aragonum. 1300.

Arch. reg. Barc. Bul. Pont. Seg. 21. Núm. 11.

Pág. 246.

Bonifatius episcopus servus servorum Dei carissimo in Cristo filio Jacobo Regi Aragonie illustri salutem et apostolicam benedictionem. Cedit nobis ad gaudium multaque cor nostrum exultatione reficitur cum circa illa te perpendimus fore sollicitum et attentum per que redaris Altissimo placidus et hominibus gratiosus. Cum itaque sicut ex regia relatione didicimus tu in aliqua civitate vel loco insigni terre tue quem ad hoc magis aptum cognoveris, intendas litterarum studium instituere generale; Nos attendentes uberes fructus qui ex huiusmodi studio in provectione multorum in eo studentium poterunt provenire et per hoc laudabile tuum in hac parte propositum prosequi condignis favoribus intendentes regiis supplicationibus inclinati volumus et presentium tenore decernimus ut postquam prefatum studium in huiusmodi civitate vel loco fuerit institutum Universitas doctorum et scolarum eidem studio insistentium illis privilegiis, indulgentiis, libertatibus et inmunitatibus gaudeant que Tholose litterarum studio immorantibus à sede Apostolica hactenus sunt concessa. NuHi ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere

vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Data Roma apud Sanctum Petrum kalendas aprilis Pontificatus nostri anno tertio.

LXVIII.

Designatio civitatis Illerda pro studio generali totius regni Arogonum

erigendo.

Arch. reg. Barc. R. 197, fol. 175.

Pág. 246.

Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Valentie, et Murcie ac Comes Barchinone dilectis et fidelibus suis Paciariis, et Probis hominibus, ac toti universitati civitatis Illerde presentibus et futuris salutem, et gratiam. Dum noster curis animus agitatur assiduis, quam nobis sit utile, quam decorum viros erudire prudentes per semina doctrinarum, qui per studium prudentiores effecti Deo, nobisque complaceant, ac regnis, et terris nostris, quibus Deo propitio presidemus fructus afferant salutares; ad id precipue curas nostras dirigimus per quod viris eisdem scientiarum quarunlibet honestarum apud nos alimenta condantur, ut nec potissime nostros fideles, et subditos pro investigandis scientiis nationes peregrinas expetere, nec in alienis ipsos oporteat regionibus mendicare. Cum igitur sanctissimus in Christo Pater, ac Dominus Dominus Bonifacius Papa octavus per speciale privilegium nobis hoc scitientibus (sic) duxerit concedendum, ut in aliqua civitate, vel loco terre nostre insigni, fundare vel ordinare possemus studium generale; et quod idem studium postquam per nos existeret ordinatum, eisdem gratiis, privilegiis, et indulgentiis gauderet omnino que à Sede Apostolica Tholosano studio sunt concese, prout in ipso privilegio plenius continetur; Nos habito diligenti tractatu et consilio pleniori super electione loci, quo posset commodius idem studium ordinari, ad civitatem Illerde velut ortum fertilitatis et fecunditatis conclusum, ac fontem deliciarum signatum, que quasi quoddam intermedium terrarum, ac regnorum nostrorum existit, oculos nostre considerationis super hoc vigiles duximus dirigendos. Ad eius namque reformationem, ac statum laudabilem tanto diligentius, et specialius aspiramus, quanto civitatis eiusdem, ac vestram, honorabiles cives, antiquam nobilitatem, legalitatem et fidem, ac grata pariter et accepta predecessoribus nostris, nec minus Nobis, per vos impensa servicia ad nostram crebrius memoriam revocamus. Per Nos igitur et omnes succesores nostros volentes civitatem eandem huiusmodi gratie nostre prerrogativa potiri, tantique honoris titulis decorari, gratis et ex certa scientia civitatem predictam auctoritate Apostolica, qua fungi

mur in hac parte, ac etiam nostra, ad generale studium pre ceteris locis, et civitatibus terre nostre eligimus de presenti, ac etiam ordinamus, volentes, ac firmiter statuentes ut in ipsa civitate sit studium generale de cetero, tam in iure canonico, quam civili, medicina, philosophia, et artibus ac quibuslibet facultatibus aliis, et approbatis scientiis quibuscumque. Ita quod de cetero nulla persona cuiuscumque preheminentie, dignitatis, conditionis, status, aut legis existat, tam audax reperiatur, quod in aliquo loco terre, et dominationis nostre ubique citra mare habite, vel Deo auctore in futu― rum habende, iura canonica, vel civilia, aut libros medicine, sive philosophie audeat, vel presumat aliquibus scolaribus legere, vel docere, neve scolares quicumque presumant infra terram, et dominationem nostram alibi quam in nostro studio Illerdensi iura canonica, vel civilia, scientiam medicine, seu philosophie à quocumque causa lectionis audire. Alioquin iram, et indignationem nostram et penam mille aureorum tam legentes, quam audientes, quotiens convenerint se noverint incursuros; presenti statuto, seu privilegio nichilominus in suo robore duraturo. Et quia cordi nobis existit idem prosequi studium continuis gratiis et favoribus oportunis illas ad presens libertates, et gratias ac indulgentias qualescumque que à sede Apostolica Tholosano studio sunt concesse, ipsi eidem studio Ilerdensi, doctoribus, et magistris, ac scholaribus ibidem studentibus, et studere volentibus autoritate Apostolica atque nostra de regie liberalitatis beneficio concedimus, et donamus, ac etiam confirmamus. Intendentes in posterum, prout temporum et negotiorum exegerit qualitas, eidem studio, et scholaribus de libertatibus, et immunitatibus et gratiis continuis liberaliter providere, quibus idem magis perficiat studium incrementum. Hoc igitur donum solempne Nos Rex prefatus mente gratuita, ac etiam corde bono, vobis dilectis et fidelibus nostris Paciariis, Probis hominibus, ac toti Universitati Illerde presentibus et futuris per nos, et omnes successores nostros offerimus, concedimus, et donamus, prout melius et plenius dici, et intelligi potest ad vestrum, et dicte civitatis commodum, et vestrorum; ut scilicet dictum studium generale in ipsa civitate habeatis, gubernetis, ac etiam ordinetis. Salvis semper privilegiis, et gratiis per nos, vel successores nostros concessis eidem studio, seu etiam concedendis, et salvis pactis, et conventionibus per Nos eidem promissis atque concessis, et concedendis, et omnibus aliis nostris praeceptis, et ordinationibus quibuscumque, que ad utilitatem ipsius studii Ilerdensis Nobis, et successoribus nostris necessarie videbuntur. In cuius rei testimonium presentem cartam concessionis, et donationis de dicto studio vobis concedimus, ac nostra bulla plumbea tradi precipimus communitam. Data Cesarauguste kalendis septembris anno Domini M. tercentesimo. Sig+num Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, etc.

Testes sunt.

Eximinus Episcopus Cesaraugustanus.-R. Episcopus Valentinus. Eximinus Pi. Abbas montis Aragonis. Ja. Dominus de Xericha.-P. Dominus de

« AnteriorContinuar »