Imágenes de páginas
PDF
EPUB

15

Talis in Iliacâ ftabat Cyllenius aula

Alipes, æthercâ miffus ab arce Patris.
Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jufla severa ducis.
Magna fepulchrorum regina, fatelles Averni

Sæva nimis Mufis, Palladi fæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ifta petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat & ipfa modos querebunda Elegëia tristes,

Perfonet & totis nænia mæsta scholis,

[ocr errors]

ELEGIA TERTIA, Anno Ætatis 17.

In obitum * Præfulis Wintoniensis.

M

æftus eram, & tacitus nullo comitante fedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funeftæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina folo; Dum procerum ingreffa est splendentes marmore turres, Dira sepulchrali mors metuenda face ;

6

* Lancelot Andrews, who died Sept. 21, 1626.

Pul

[ocr errors][merged small]

Pulsavitque auro gravidos & jaspide muros,

Nec metuit fatrapam fternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis offa cremata rogis :
Et memini Heroum quos vidit ad æthere raptos,

Flevit & amiffos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, & trifti fic ore querebar,

Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbofos jus tibi detur agros, Quodque affata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, & pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec finis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapfus prætereuntis aquæ ?
Et tibi fuccumbit liquido quæ plurima coelo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et

quæ mille nigris errant animalia fylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum fit conceffa poteftas;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus?

20

2.5

Non

[ocr errors][subsumed]

Nobilequç in pectus certas acuisse fagittas,
Semideamque animam sede fugâffe fuâ ?

30 Talia dum lacrymans aito sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartefliaco submerserat æquore currum

Phoebus, ab eöo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili, 35

Condiderant oculos noxque soporque meos : Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga fole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Veftitu nituit multicolore folum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

45 Ditior Hesperio flavet arena Tago. Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rofis, Talis in extremis terræ Gangetidis oris Luciferi regis fingitur effe domus.

50

40

[ocr errors]

Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar ;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

55
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque fenex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra fono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,
Pura triumphali personat æthra tuba.

60 Quisque novum amplexu comitem cantuque falutat,

Hosque aliquis placido mist ab ore fonos;
Nate veni, & patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, & aligeræ tetigerunt nablia turmæ, 65

At mihi cum tenebris aurea pulfa quies.
Flebam turbatos Cephaleiâ pellice fomnos,

Talia contingant fomnia fæpe mihi.

X 3

ELEGIA

.

ELEGIA QUARTA, Anno Ætatis 18.

Ad Thomam Junium præceptorem suum, apud mer

catores Anglicos Hamburgæ agentes, Paftoris mu, nere fungentem.

Cur

:

regna viam.

Urre

per

immensum subitò mea littera pontum, I, pete Teutonicos læve per æquor agros ; Segnes rumpe moras, & nil, precor, obstet eunti,

Et feftinantis nil remoretur iter.
Ipfe ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, & virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua
At tu, fi poteris, celerés tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; 10 Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, 1

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore Præsul Christicolas pascere doctus oves;

« AnteriorContinuar »