Imágenes de páginas
PDF
EPUB

APPENDIX 1.

DISPUTATIO HABITA OXONII, 1554.

Reprinted from Fox, "Rerum in Ecclesia Gestarum," Basil, 1559, and collated with a MS. in the collection of Archbishop Parker in the Library of Corpus Christi College, Cambridge,

[The Corpus MS. is a very imperfect sketch of the proceedings. It appears to have been taken from the first notes which Ridley made after the discussion, before he had time to arrange them at full length. ED.]

Præfatio N. Ridlai Episcopi Londinensis, in suam disputationem.

NUNQUAM mihi contigit in universa vita mea videre aut audire quicquam vanius aut tumultuosius geri, quam hæc quæ nuper mecum habita est disputatio in scholis Oxoniensibus. Et profecto non arbitrabar inter nostrates potuisse reperiri alicujus literaturæ aliquos, gradu insigniori donatos, qui tam perfrictæ frontis essent, ut ejusmodi scenicis vanitatibus (quibus ea disputatio abundabat) indulgere æquo animo sustinuissent. Sorbonici clamores, quos olim vidi Parisiis, ubi Papismus maxime regnat, præ nostra hac thrasonica ostentatione speciem aliquam habere modestiæ merito videri possunt.

Nec mirum erat; quoniam qui aliorum moderatores ibi esse debuerunt, quique3 aliis sese formam in agendo præbuissent, in verbo, in gravitate, &c. ut Paulus loquitur, ipsi sane omnium effusissime' aliis in tumultuandum ad clamandum

1 These words are omitted at the top of the MS., which, however, has the signature "D. Ridleye, Eps. Lond."

Parker MS.-possint.

3 Parker MS.-quique aliis esse sese formam præbuissent in agendo. [There appears to be a mark through the esse, probably meant for an erasure.]

4 Parker MS.-perfusissime.

5 Parker MS.-ad.

[RIDLEY.]

28

classicum cecinerunt. Unde manifestum est, Christiane lector, quod haudquaquam ab istis sincera aliqua veritas, sed prorsus vana mundi gloria et thrasonica victoria quærebatur. Cæterum ne ad innumera convicia, quibus ego inter disputandum totus conspuebar, causa nostra, quæ Dei est et ecclesiæ ipsius, mendosis etiam disputationis habitæ exemplaribus mundo traducatur, atque inde damnum aliquod ipsa veritas sustinere possit; visum est mihi meam literis commendare responsionem; ut quisquis ejus cognoscendæ cupidus est, simul et veritatis studiosus, scire ex his posset et quæ mihi maxime objecta fuerint', et in summa quid a me singulis sit responsum. Quanquam sed tibi, amice lector, verissimum esse fateor, omnia omnium mihi, a tam multis et tam tumultuose objecta, et a me vicissim tot interdum simul opponentibus tam celeriter responsa ponere, esse omnino impossibile.

Ad hæc bona pars temporis in contumeliosissimis opprobriis, et plus quam theatricis exsibilationibus, applausionibus et triumphis ad captandum auram popularem populari sermone inaniter consumpta est. Quam rem cum ego ægerrime ferrem, ac publice deplorarem testarerque cœtum illum* eruditorum virorum ac scholas (quæ theologorum gravitati destinatæ esse dicuntur) ejusmodi ineptiis et scenicis vanitatibus contaminari atque pollui, et actores suæ causæ vanitatem per hæc ipsa palam prodere; dicendo nihil profeci, sed obloquentium exsibilationibus et vociferationibus, partim vero præsidentium auctoritate coactus sum ejus generis in me jactata audire convicia, qualia profecto viri graves non sustinuissent citra ruborem audire conjecta a turpissimo nebulone in vilissimum ganeonem.

In initio disputationis, cum meam responsionem ad primam propositionem voluissem paucis, idque dialecticorum more, confirmare; priusquam primam probationem, quæ non

1 Parker MS.-fuerant.

2 Parker MS.-quod.

3 Parker MS.-illorum.

In the MS. this is confused. We have essent for esse, and a comma after it; then, dicantur ejusmodi, &c.

[the alteration standing

5 Parker MS.-it stands thus, above the original.]

6 Parker MS.-argumentationem.

veritatem vanitatem,

admodum prolixa est, potuissem absolvere, exclamant ipsi D.7 doctores: Loquitur blasphemias, blasphemias, blasphemias. Quumque ego supplex atque obnixe precarer, uti perorantem audire dignarentur: qua mea supplicatione commotus (ut videbatur) D. prolocutor inclamat ex alto, Legat, legat: et ego quum rursus pergerem legere, tantus continuo obortus est clamor, Blasphemias, blasphemias, ut nullum me unquam meminerim audisse aut legisse similem, præter illum 10 in Actis Apostolorum excitatum" a Demetrio fabro argentario cum suis qui erant ejusdem artis, clamantibus" in Paulum, Magna Diana Ephesiorum, Magna Diana Ephesiorum; et præter disputationem quondam quam Ariani habebant contra orthodoxos in Africa", ubi dicitur, Quales præsides, talis erat et disputationis finis. Omnia erant plena tumultu et Arianorum calumniis, ut nihil quiete audiri potuisset. Hæc Victor in libro secundo suæ historiæ.

Atque ita invaluerunt istorum clamores et tumultuationes, ut ego, velim nolim, cogerer probationes meas, alioqui satis breves, inchoatas dimittere.

Testes habeo hujus veritatis omnes cordatiores qui intererant. Sed de his plura conqueri desinam: et nunc mihi curæ erit, argumenta mihi proposita, et meas vicissim ad argumenta illorum responsiones, quanta mea memoria diligentiori singularum circumstantiarum recordatione suggerere potuerit, summatim annotare.

"Disputatio habita Oxoniæ inter D. Nicolaum episcopum Londinensem, et doctorem Smithum, cæterosque doctores Oxonienses.

Vuestonus:-Viri Christi fideles, cœpta est hodie schola summi Dei, ut spero, auspicio. Cœpta controversia de se,

7 Parker MS.-the D. is omitted.

8 Parker MS.-proloquutor, [as it is likewise occasionally spelt in the printed copy.]

"Parker MS.-et ego cum rursus legerem.

10 Parker MS.-qui.

11 Parker MS.-excitatus est.

12 Parker MS.-conclamantibus.

13 Parker MS.-Carthagine.

14 All that follows is wanting in the MS. till the title of the Disputation-"Disputatio habita," &c., p. 451.

controversia plane libera, de veritate scilicet corporis Domini nostri Jesu Christi in eucharistia. Christus verus est, qui dixit: vera sunt quæ dixit, imo veritas ipsa quæ dixit. Orandus est ergo Deus nobis, ut demittat Spiritum, qui sit ejus verbi certus interpres, qui abstrahat errores, qui doceat ut veritas elucescat. Oranda est Ecclesiæ venia, ut illius receptam veritatem absque illius præjudicio sinat hodie in quæstionem vocari. Vestræ autem partes erunt, Divini Numinis opem implorare; deinde reginæ bona omnia precari, nobis pacatas et tranquillas præbere aures.

Proposita quæstiones.

Smithus:-Hodierno die, vir eruditissime, vocata sunt tria in quæstionem, minime certe inter Christianos controvertenda.

1. Nimirum, an Christi servatoris nostri corpus, conceptum ex Maria Virgine, oblatum in cruce pro redemptione hominum, sit reipsa aut realiter in eucharistia.

2. Secundum, an post consecrationem ulla remaneat substantia, præter substantiam Domini nostri Jesu Christi, Dei et hominis.

3. Tertium, an in missa sit vivificum sacrificium et oblatio, tum pro vivis quam pro defunctis, propitiabile.

Nunc, doctissime doctor, tametsi tu die Sabbathi, quid indicaveris et senseris de his quæstionibus, aperte et publice pronunciasti, tamen non contentus responsione tua, quam negative protulisti, non gravabor rursus aperte rogare sententiam tuam in prima quæstione: An verum Christi corpus post pronunciationem verborum Christi a sacerdote sit realiter in eucharistia, an tantum sit ibi secundum figuram? Expecto quid respondeas.

PREFATIO ET PROTESTATIO NICOLAI RIDLEI EPISCOPI LONDINENSIS habita 17 Aprilis in publicis scholis Oxoniæ.

Accepi a vobis, ornatissime vir et domine Prolocutor, et vos viri venerabiles, domini Commissarii celsitudinis Reginæ et aliorum, superiore die tres propositiones, quibus jussistis me, ut in hanc diem pararem, quid illis respondendum censerem. Ego vero cum mecum considerarem, quanta cura gregis Dominici nuper mihi commissa esset, pro cujus administratione

olim (idque quam cito, Deus novit) rationem Domino meo sum redditurus; quodque Petri Apostoli præcepto paratus semper esse debeam ad respondendum cuilibet, ut loquar de quæ in nobis est spe cum animi mansuetudine et reverentia; ad hoc quid debeam ecclesiæ Christi, quidque vobis, qui estis hic commissarii cum auctoritate publica; statui mandatis vestris hac in parte obtemperare, et palam vobis patefacere, quid de propositis propositionibus sentiam. Et quanquam (ut ingenue vobis quod verum est fatear) aliter olim atque nunc de illis rebus, de quibus me interrogatis, sensi; nihilominus Deum testem invoco in animam meam, non mentior, quod ut mutarem animam, quodque in hanc in qua nunc sum devenirem sententiam, nullus me, ut id facerem, coegit aut legum humanarum aut periculorum hujus mundi metus, aut ulla spes vel expectatio mundanæ commoditatis; sed amor duntaxat veritatis, revelatæ mihi per Dei gratiam (ut mihi persuasum habeo) in verbo Dei et in antiquorum patrum orthodoxorum lectione.

Hæc ego nunc propterea magis commemoro, quoniam quis scit, si quod mihi olim contigit, alicui vestrum in posterum contingere poterit? hoc est, ut si quid aliter atque ego nunc de rebus propositis sentiatis, et hoc vobis Deus. aliquando sit revelaturus. Sed utcunque fuerit, quod vos omnes nunc me facere velitis opinor, hoc ego jam breviter sum facturus: hoc est, sententiam animi mei, quam planissime potero, explicabo. In qua tamen sententia dicenda, id vobis testatum esse velim, me ex animo nihil esse dicturum scienter et prudenter, quod ulla in re crediderim posse vel tantillum repugnare aut dissentire a verbo Dei, aut a regulis fidei et Christianæ religionis, quas illud sacrosanctum Dei verbum ecclesiæ Christi præscribit, quibus me meaque omnia volo nunc et in perpetuum esse vel fore obnoxia.

Et quoniam gravis causa est quam agimus, et ad eam peragendam quam simus nunc inexpediti, temporis nimirum angustia et librorum inopia oppressi, vobis omnibus ignotum esse non potest: propterea protestor me hoc a vobis hodierno die publice postulaturum, nimirum ut in posterum liceat omnibus meis hodiernis responsionibus, explicationibus, et confirmationibus addere vel demere, quicquid in posterum saniore judicio, maturiore consultatione, aut exactiore sin

« AnteriorContinuar »