Imágenes de páginas
PDF
EPUB

(64)

(65)3

(66)

(67)

(68)

entis et Occidentis consenserunt in concilio Florentino unanimiter in doctrina eucharistiæ, quod sit in sacramento altaris verum et reale corpus Christi. Ergo tu dissentis ab universa ecclesia.

Ridlaus:-Nego1 et ecclesiam Orientis aut in concilio Florentino aut unquam alias consensisse cum Romanensi ecclesia, in doctrina de transubstantiatione panis in corpus Christi. Nihil enim in concilio Florentino cum Romanis' ea de re Græci decernere voluerunt: licet hactenus, fateor, ibidem convenerunt, ut liberum esset utrique ecclesiæ receptum suum morem servare in pane azymo vel fermentato. Hic

rursus

Doctor Coleus clamat:-Imo convenerunt de transubstantiatione panis in corpus Christi.

Ridlaus pernagat:—Iterum incognitus mihi quidam e scribarum numero, ut opinor: Nihil ibi de transubstantiatione decreverunt, sed eam materiam, tanquam ecclesiarum concordiæ minime convenientem, intractatam reliquerunt. Quem vera dixisse Ridlæus confirmabat.

Vuestonus-Chrysost. homil. xx. in 1 Corinth. "Id nos adoramus, quod Magi in præsepi adoraverunt:" sed Magi adoraverunt in præsepi positum verum et naturale corpus Christi ergo, etc., et rursus ibidem: Non hic Dominum (inquit Chrysost.) in præsepi, sed in altari, nec mulierem in ulnis tenentem, sed sacerdotem.

6

Ridlaus:-Adoramus nos, fateor, eundem verum Dominum et Servatorem mundi, quem adoraverunt Magi in præsepi: nos, inquam, adoramus eundem in mysterio et in sacramento cœnæ Dominicæ, sed hic eum adoramus spirituali libertate, ut ait Augustinus lib. iii. doct. Christianæ, non carnali servitute: hoc est, non adoramus serviliter signa pro rebus, quod esset (ut ille ait) servilis infirmitatis, sed mente in cœlum elevata

1 Parker MS.-inserts Græcos.

2 Parker MS.-Romanensi.

3 (65) Parker MS.-Hic Colus clamat.

Parker MS.-inserts dixit and omits ut opinor, and the word London is inserted in the margin at this speech, Nihil ibi, &c.

Parker MS.-adoraverunt comes in at the end of the sentence after

Christi.

6 Parker MS.—this (inquit Chrysost.) is omitted.

illum sursum sedentem qui ab angelis adoratur, eundem nos oculis fidei præsentem secundum gratiam et spiritualiter, in mensa sua assidentem, intuemur et adoramus: "assistit enim semper Christus in suis mysteriis," "[ut habet Augustinus, "et divina majestas"] (ut ait Cyprianus) "nunquam se absentat divinis mysteriis": sed hæc assidentia et præsentia Christi, quemadmodum in baptismo, tota spiritualis est, et per gratiam, non autem per carnis corporalem substantiam ; ita plane se habet et in mensa Domini legitime et juxta verbum Dei rite administrata".

Prolocutor:-Sub finem D. prolocutor hostiliter in me debacchatus est, inimicum hominem palam appellans, præfractum et singularis audaciæ. Clamabat etiam, hæreses jam sub ipsorum conspectu protritas et conculcatas: quamobrem omnes vehementer inhortabatur ad epinicion, id est carmen victoriale, concelebrandum, ipso D. prolocutore voce præeunte inclamando, Vicit veritas, vicit veritas.

Atque ad hunc modum, triumphali applausu et celebri acclamatione sanctissima sacrificorum et dominorum doctorum, qui pro aris et focis, pro laribus et diis penatibus strenue dimicassent, terminata est hæc gloriosa disputatio.

Ridlaus ad Lectorem.

Hæc, amice lector, bona fide scripsimus, non quod istæc eadem omnia, vel eisdem aut ordine aut forma verborum, me in scholis dixisse affirmaverim: nequaquam enim hoc dixerim : erat enim hoc tum impossibile: ita eram tum, tanquam ursus catenatus, molossorum multitudine undique allatrantium circumdatus et exagitatus: sed quod sciam, me ista aut ejus generis consimillima habuisse: et interdum credo istis, pro ea quæ tum mihi oblata est dicendi tunc occasio, etiam com

7 Parker MS.-this clause in brackets is omitted.

8 Parker MS.-est.

After this the Parker MS. finishes with the following sentence: Post disputationem cum Ridlæo Vuestonus hæc habuit verba:

Vidistis, viri fratres, præfactum hæresis nimirum animum, vidistis obstinatam audaciam; vidistis inexpugnabilem, illabefactatam, inconcussam victricem veritatem. Vestræ ergo partes erunt, hæreses expugnatas prædicare, victoriamque virtuti tribuere, et uno applausu clamare: Vicit Veritas.

So in the Parker MS. apparently for illabefactam.

modiora. Nam Deo sint gratiæ, cujus hoc singulare beneficium fuisse agnosco, nunquam mihi aut ingenium præsentius, aut lingua promptius alicui negotio, quam illi disputationi inseruisse sunt visa. Unde, amice lector, quicquid antehac legisti aut audisti, quod ad illam nostram disputationem pertinet, vel posthac quicquid contigerit te legere aut audire a quocunque descriptum vel relatum, quod vel cum his quæ jam scripsi repugnabit, vel in sensu et in summa non consenserit, id universum scias esse falsum, et vel ab imperito et indocto scriba, qui meas responsiones non bene intellexerit; vel oscitante, qui non satis diligenter attenderit; vel ab invido et malitioso papista, qui hostis est Dei et veritatis, esse profectum.

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :

Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus genti

bus salutare tuum.

Scias insuper, amice lector, D. prolocutorem mihi in scholis inter disputandum publice promisisse, ut viderem responsiones meas quomodo essent a notariis exceptæ, et ut haberem facultatem easdem supplendi et perficiendi, aut etiam commutandi, si quid postea visum foret commodius, quod propositis argumentis respondere vellem. Promisit etiam mihi locum et tempus publice danda, in quibus libere omnia quæ vellem in confirmationem mearum responsionum liceret adducere: hæc omnia cum publice promisisset in auditu reliquorum commissariorum et totius scholæ Oxoniensis, scias, inquam, eum nihil horum in veritate præstitisse. Quid igitur fidei istiusmodi hominibus, et ubi tales sunt judices, habendum sit in arcanis mysteriis Dei, qui in suis promissis tam palam factis, tam justo jure debitis, et in tam seriis rebus, neque Deum neque homines veriti, fidem fallere non erubescunt, ego prudentiorum judicio judicandum esse relinquo. Et nunc quid restat, nisi ut precemur, ut Deus ecclesiæ suæ Anglicanæ misereri velit, ut ipsa aliquando clare videat et amplectatur avide in facie Jesu Christi voluntatem Patris colestis; et ut grassantes lupos et impostores gravissimos, qui tam misere gregem suam dilaniant et dementant, vel pro sua infinita bonitate transformet in fideles pastores, aut pro æquissimo suo judicio ab ovili suo, ne amplius oves Christi contur

bare et dissipare valeant, quam citissime abscindat: Amen, amen: et qui habet spiritum Christi (ut ait Johannes) dicat, Amen.

Scias postremo, cum D. Prolocutor proposuisset nobis tres propositiones, et jussisset singulis parari a nobis responsionem, post habitam unam duntaxat hujusmodi disputationem cum unoquoque nostrum de prima tantum propositione, absque ulteriore delatione, et antequam de reliquis duabus propositionibus meas (scis) responsiones vel accepisset vel audisset mihi (nisi quod in die quo tulit in nos sententiam, interrogavit simul omnes, utrum vellemus eis, ea forma qua proponebantur, simpliciter subscribere) condemnavit nos omnes, me dico, Cranmerum et Latimerum (patres in Christo reverendissimos, et nunc atque in æternum mihi fratres charissimos) horrendissimæ hæreseos criminis de omnibus illis tribus propositionibus, et sejunctos ab invicem atque in diversis locis distractos tradidit servandos in diem combustionis, ablatis prius a nobis propriis nostris famulis, ablatis postea (cum abiret) calamo, charta et atramento: atque hunc in modum cum D. Prolocutor Londinum ab Oxonia reverteretur, et ego hæc describerem, dimissi sumus. Omnipotens Deus, qui causas humilium respicit, et solvere consuevit gemitus compeditorum ; ipse jam dignetur causam ecclesiæ suæ Anglicanæ respicere, atque ejus malis omnibus, pro sua immensa misericordia, finem brevi imponere dignetur. Amen.

31

[RIDLEY.]

SPEECHES

FROM THE PARKER MS. IN THE LIBRARY OF

CORPUS CHRISTI COLLEGE, CAMBRIDGE.

(7)

(8)

(9)

(10)

(11)

(12)

(13)

(14)

Vuestonus:-Ego ostendam vobis quid per realem Christi præsentiam intelligimus. Intelligimus semper ipsissimi corporis veram et corporalem præsentiam.

Smithus hic allegabat canonem, quem dicebat esse Niceni concilii, per transubstantiationem est carnalis Christi præsentia in eucharistia ; cujus canonis verborum non memini, sed prorsus similis erat canoni de eadem re Lateranensis concilii. Quamobrem negabam talem extare canonem in Niceno concilio.

Colus:-Non est tamen Niceni concilii, sed est Ephesiani.
Ridleius:-Negabam ullum talem canonem extare aut in
Ephesiano, Niceno, Calcedonensi aut Constantinopolitano. Nam
quid concilium Ephesianum habeat ea de re, bene memini.
Colus:-Afferatur liber.

Ridleius:-Afferatur, nusquam inveniemus. Tum quidam qui sedebat ad mensam inter scribas, cujus nomen ignoro, dicebat esse in aliquo alio concilio ex recentioribus, et sic itum est ad alia.

Smithus-Chrysostomus homil. xvii. ad Hebræos. Christus multis locis offertur, hic plenus Christus et illic plenus, unum corpus et una est hostia, non multæ : ergo cum potest esse in multis simul locis, potest esse simul et in eodem temporis momento in cœlo et in terra.

Ridleius:-Concedo cum Chrysostomo, "una est hostia, et non multæ." Et una est nostra hostia ab unitate illius unicæ, quam unam omnes nostræ repræsentant: illa autem unica fuit, ea quæ semel duntaxat oblata est in ara crucis, cujus omnes nostræ sunt sacramentalia exemplaria. Et quod dixit Chrysostomus Christum in multis locis simul offerri, hic plenus Christus et illic plenus Christus, verum est quoque Christum offerri multis in locis, sed in mysterio et sacramentaliter, et plenum

« AnteriorContinuar »