Imágenes de páginas
PDF
EPUB

esse in omnibus illis locis, non secundum corporalem assumptæ carnis substantiam, sed secundum benedictionem vivificationis in pane et vino, ut ait Cyrillus, et ad oblationem attinet, cujus meminit; hic Chrysostomus ipsemet quid sentiat clarissime explicat, per correctionem dicens, Idipsum semper facimus, magis autem recordatione sacrificii operamur.

[Vide p. 458.]

Harpsfeldus:-Chrysostomus ad populum Antiochenum, (17) Hom. ii. "Helias correptus in cœlum curru igneo, clamidem demisit suo discipulo Helisæo, nec simul secum habere potuit: Christus ascendit in cœlum, et veram carnem secum assumpsit, et nobiscum in terris reliquit, sed non reliquit nisi in sacramento altaris:" ergo, &c.

[Vide p. 460.]

Harpsfeldus:-Hilarius ait, Deus neminem fallit vocabulis, (23) qui est ipsa veritas: verum ergo est quod dicit, dicit autem "hoc est corpus meum," ergo est corpus Christi.

Ridleius:-Concedo tibi hæc omnia.

Harpsfeldus:-Quid tradidit Christus discipulis in cœna?
Ridleius:-Panem, corpus suum.

(24)

(25)

(26)

Harpsfeldus:-Tradidit illud quod jussit eos accipere, sed (27) jussit eos accipere corpus suum, et non panem; ergo corpus erat quod tradidit, non panis.

[Vide p. 464.]

Oglethorpus:-Disparatum de disparato non potest prædi- (29) cari: ut homo non est lapis, ita panis non potest esse corpus Christi.

Ridleius:-In propriis locutionibus non potest, concedo, (30) sed in tropicis, qualis hæc locutio Christi in verbis cœnæ, "hoc," id est "hic panis" est corpus meum, bene potest, sicut ibi, Johannes est Helias, petra erat Christus. Christus etiam dicit de se, Ego sum vitis, etc.

Vuestonus:-Theophylactus in Johannem vi. ait, Fit conversio panis in carnem Dominicam, et quod illud quod Christus dedit, nos damus: illud autem non erat figura corporis, sed corpus ipsum.

De Theophylacti auctoritate quid sentiebat Ridleius non explicavit, neque enim admodum potuit tam multorum vociferationibus exagitatus. Respondet simpliciter ad propositum locum Theophylacti, Concedo, inquit, panem converti in carnem

(31)

(32)

(33)1

(34)

(35)

(41)

(42)

(43)

(44)

(45)3

(46)

Christi, sed non per transubstantiationem, sed per sacramentalem conversionem, transformatur, inquit Theophylactus ibidem, per mysticam benedictionem et accessionem spiritus sancti in carnem Domini; non dicit per expressionem substantiæ panis, et substitutione corporalis substantiæ carnis Domini. Et quod dicit "non est figura corporis," subintelligendum est quod ipse aliud addit, viz. tantum. Hoc est, non est nuda figura corporis, assistit enim Christus suis mysteriis, neque unquam, ut Cyprianus ait, "Divina majestas sese absentat a divinis mysteriis."

Hardingus :-[Hic sedebat ad mensam inter scribas:] qui sibi vindicabat linguæ Græcæ, ut videbatur, notitiam, allegabat ex Theophylacto verbum Græcum, quod vertitur, transubstantiatur hoc verbum, inquit, importat substantiæ in substantiam conversionem. Ergo substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi.

Ridleius negat verbum illud Græcum eam vim habere, et citabat ex eodem Theophylacto alium locum, in quo idem Theophylactus utitur eodem verbo, dicens, nos transubstantiari in carnem Christi, sed absurdum est nos transubstantiari in carnem Christi.

Hardingus-Christus dedit nobis suam veram carnem manducandam, sed nunquam eam dedit manducandam nisi in ultima cœna et in sacramento altaris: ergo ibi est vera Christi caro.

[Vide p. 465.]

Vuatsonus:-Joh. vi. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo: de qua manducatione intelligis esse dictum?

Ridleius:-De spirituali manducatione.

[Quidam] Quæro an eucharistia sit sacrum a Domino institutum in ultima sua cœna cum discipulis suis.

Ridleius:-Concedo hæc omnia ita se habere.

Vuatsonus:-Quid est sacramentum ?

Ridleius:-Tritum est illud Augustini. Est invisibilis gratiæ visibilis forma: alioquin quomodo sacramentum a multis scriptoribus varie accipitur, credo tibi non esse ignotum.

1 (33) Compare p. 465.

* The name of the speaker is omitted.

3 (45) See p. 471.

Vuatsonus: Eucharistia est sacramentum novi testamenti, (47) habet ergo promissionem gratiæ: sed nulla promissio facta est pani et vino, ergo panis et vinum non sunt sacramenta novi testamenti.

Ridleius:-Concedo ad eucharistiam pertinere gratiam (48) juxta illud "panis quem frangimus" nomen communicatum, etc. et sicut qui edit et bibit indigne sacramentum corporis et sanguinis Domini, reus est corporis et sanguinis, et judicium sibi manducat et bibit; ita sane qui digne comedit et bibit, manducat vitam et bibit vitam: concedo etiam quod nulla promissio facta est pani et vino, quatenus sunt panis et vinum, verum quatenus sanctificantur et fiunt sacramentum corporis et sanguinis Domini, habent annexam promissionem gratiæ, nimirum communicationis spiritualis corporis Christi communicandæ et largiendæ, non pani aut vino, sed iis qui digne mysteria participant.

Vuatsonus:-Unus panis et unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamur: quæro, quomodo? intelligisne de uno pane materiali, an divino corpore naturali Christi?

(49)

Ridleius:-De uno pane materiali, quod sacramentaliter (50) est corpus Christi : : nam ecclesia diu consuevit uti uno pane in mensa Domini, et ille unus omnibus communicabatur: ita Dionisius vocat panem individuam, et Cyprianus testatur illum saginari corpus nostrum.

Vuatsonus:-Quomodo possunt omnes de uno pane parti- (51)

cipare ?

[Vide p. 473.]

• MS.-nom.

"Probably for saginare.

APPENDIX II.

Articles1, jointly and severally ministered to DR RIDLEY and MASTER LATIMER, by the Pope's Deputy.

From Fox, Acts and Monuments, 1st Edition.

IN Dei nomine, amen. Nos Iohannes Lincolniensis, Iacobus Glocestrensis, et Iohannes Bristollensis, episcopi, per reverendissimum dominum Reginaldum, miseratione divinâ S. Mariæ in Cosmedin sanctæ Romanæ ecclesiæ diaconum. Cardinalem, "Polum nuncupatum," sanctissimi domini nostri рарӕ, et sedis apostolicæ, ad serenissimos Philippum et Mariam Angliæ reges et ad universum Angliæ regnum legatum, authoritate sufficiente delegati ad inquirendum de quodam negotio inquisitionis hereticæ pravitatis contra et adversus Hugonem Latimerum et Nicholaum Ridleyum (pro episcopis Vigornensi et Londoniensi se respective gerentes), specialiter delegati et contra et adversus eorum quemlibet inquirendo, proponimus et articulamur conjunctim et divisim, prout sequitur.

1. In primis N. R. tibi objicimus, quod tu in hac alma universitate Oxon. An. Domini 1554, mensibus vero Aprilis, Maii, Junii, Julii, aut earum quolibet uno sive aliquo, ac multis aliis locis et temporibus, asseruisti, affirmasti, ac palam, publice et pertinaciter defendisti, in sacramento altaris non esse realiter præsens, virtute verbi divini a sacerdote prolati, verum et naturale corpus Christi, neque naturalem ejus sanguinem.-Ponimus ut supra.

2. Item, quod anno, loco, mensibus prædictis tu asseruisti, affirmasti, ao palam, publice et pertinaciter defendisti, post consecrationem in sacramento altaris remanere substantiam panis et vini.-Ponimus ut supra.

3. Item, quod anno, loco, mensibus prædictis tu asseruisti, affirmasti, ac palam, publice, et pertinaciter defendisti, in massa

[These Articles are "ministered" to both Ridley and Latimer in the preamble, but in the articles themselves N. R. only is accused. ED.]

non esse vivificum ecclesiæ sacrificium pro salute vivorum et mortuorum propitiabile.-Ponimus ut supra.

4. Item, quod prædictæ assertiones tuæ anno, loco, et mensibus prædictis fuerunt publice et solemniter sententiâ scholastica condemnatæ ut hereticæ, verbo Dei et catholicæ fidei contrariæ per venerabilem virum Hugonem Weston, Sacræ Theologiæ Professorem, tunc prolocutorem convocationis cleri provinciæ Cantuariensis, et alios nonnullos doctissimos viros, tam convocationem prædictam quam utramque universitatem Oxon. et Cantabrig. respective representantes. -Ponimus ut supra.

5. Item, quod omnia et singula præmissa sunt vera, publica, notoria pariter ac famosa; et de prædictis omnibus et singulis, tam in universitate Oxon. quam aliis in locis vicinis et remotis, laborarunt, et adhuc laborant, publica vox et fama.-Ponimus ut supra.

APPENDIX III.

HARL. MS. 416, fol. 132.

DR TURNER Dean of Wells to MR Fox concerning his Book of Martyrs: and some Intelligence of his knowledge of BP. RIDLEY.

SALVE, Frater in Christo longe charissime. Quanquam non sum nescius te Spiritu Dei non mediocriter esse ditatum : talem tamen cum semper ab eo tempore quo inter nos familiaritas aliqua intercessit, fuisse intellexi, ut non illibenter fratrum tuorum admonitionibus obtemperares; quum mihi e longis meis peregrinationibus in variis provinciis multorum de libro tuo, quem de martyribus nostratibus conscripsisti, judicia explorata mihi sint, non feres moleste, opinor, si quod accepi in apertum tibi produxero. Inter omnes quos de libro tuo loquentes audivi, neminem uspiam reperi qui non, ut argumentum, ita felicitatem et dexteritatem tuam in argumento

« AnteriorContinuar »