Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nibus vestris de antiquæ pestilentiæ reliquiis errorum morbus exarserit. Nam et epistolæ sermo, et commonitorii series, et libelli tui textus eloquitur Priscillianistarum apud vos foetidissimam recaluisse sentinam.

Frustra utuntur catholico nomine, qui istis impietatibus non resistunt. Possunt hæc credere, qui possunt talia patienter audire? Dedimus itaque litteras ad fratres et coepiscopos nostros Tarraconenses, Carthaginenses et Lusitanos, atque Gallæcos , eisque concilium synodi generalis indiximus. Ad tuæ dilectionis sollicitudinem pertinebit, ut nostræ ordinationis auctoritas ad prædictarum provinciarum Episcopos deferatur. Si autem aliqui, quod absit, obstiterint, quominus possit celebrari generale concilium , Gallæciæ saltem in unum conveniant sacerdotes, quibus congregandis fratres nostri Idatius et Coeponius imminebunt, conjuncta cum eis instantia tua, quò citiùs vel provinciali conventu remedium tantis vulneribus afferatur. Datum XII kalendas augustas

Callipio et Ardabure consulibus.

CONCILIUM SARDICENSE.

CANON IV.

De Episcopo ad

judicato. Osius Episcopus dixit: Quòd si aliquis Episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se habere bonam causam, et iterum judicium renovetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur, vel ab his qui examinarunt vel etiam ab aliis Episcopis qui in provincia proxima mo

rantur, romano Episcopo; et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur , et det judices; si autem probaverit talem causam ut ea non replicentur quæ acta sunt, quæ decreverit romanus 'Episcopus confirmata erunt: si ergo hoc omnibus placet, statualur. Synodus respondit: Placet.

CANON V.

si pla

De Episcopis à synodo depositis. Gaudentius Episcopus dixit: Addendum est, cet, huic sententiæ, quam plenam sanctitate proiulistis, ut quum aliquis Episcopus depositus fuerit eorum Episcoporum judicio qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse negotium in urbe Romana, alter Episcopus in eadem cathedra, post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio romani Episcopi determinata.

CANON VII.

De Episcopis accusatis.

Osius Episcopus dixit: Et hoc placuit, ut si Episcopus accusaius fuerit, et judicaverint congregati Episcopi regionis illius, et de gradu suo dejecerint eum, si appellaverit qui dejectus videtur et confugerit ad beatissimum Ecclesiæ Romanæ Episcopum, et voluerit audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribere Episcopis dignetur Romanus Episcopus bis qui in finitima et propinqua altera provincia sunt, et ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit Episcopum Romanum ut è latere suo presbyteros mittat, erit in po

testate ipsius quid velit et quid æstimet: et si decreverit mitiendos esse qui præsentes cum Episcopis judicent ut etiam habeant auctoritatem personæ illius à quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio; si verò crediderit sufficere Episcopos provinciales ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.

CANON 1.

Episcopum non debere ad aliam civitatem se trans

ferre.

Osius Episcopus dixit: Non minùs mala consuetudo quam pernitiosa corruptela funditùs eradicanda est, ne cui liceat Episcopo de civitate sua ad aliam civitatem transire. Manifesta est enim causa qua hoc facere tentant, quum nullus in hac re in ventus sit Episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret; unde apparet avaritiæ eos ardore inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem exerceant. Si ergo omnibus placet ut hujusmodi pernicies austeriùs vindicetur, nec laicam communionem habeat qui ta: lis est. Universi dixerunt: Placet, etiam si talis aliquis extiterit lemerarius, ut forsitan excusationem afferat quòd populi litteras acceperit, quum manifestum sit præmio et mercede paucos qui sinceram fidem non habent potuisse corrumpi, ut clamarent in Ecclesia ut ipsum petere viderentur Episcopum: omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam communionem in fine talis accipiat; quòd si vobis omnibus placet, statuile. Universi dixerunt: Placet.

CONCILIUM CARTHAGINENSE III.

CANON XXXVIIL

Ut non liceat fieri translationes Episcoporum.

Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, ut non liceai fieri rebaptizationes, reordinationes vel translationes Episcoporum: nam Crisconius, Villaregiensis Episcopus, plebe sua derelictâ, Tubuniensem invasit Ecclesiam, et usque in hodie commonitus se. cundùm quod statutum fuerat, relinquere eamdem quam invaserat plebem contempsit. Adversus istum, quæ pronuntiata fuerant confirmata quidem audivimus; sed petimus secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam: quoniam necessitate ipsâ cogente, liberum nobis sit rectorem provinciæ secundùm statuta gloriosissimorum principum adversùs illum adire, ut qui miti admonitioni Sanctitatis vestræ adquiescere noluit et emendare illicitum, auetoritate judiciaria protinusexcludatur. Aurelius Episcopus dixit: Servata forma disciplinæ non æstimabitur appetitus si à vestra charitate modestè conventus recedere detrectaverit, quum fuerit suo contemptu et contumacia, faciente etiam auctoritate judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus Episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis Episcopis dictum est: Justum est; placet.

CONCILIUM BRACARENSE II.

CANON VI.

De non mutanda parochia. Episcopum à propria parochia non liceat transire in aliam, neque sua sponte introire, neque in vitatus, neque ab Episcopo coactus, sed permaneat in loco in quo à Deo est ordinatus, et in ea quam sortivit Ecclesiâ secundum antiquorum canonum constitulum.

DOCUMENTO CUARTO.

Sesion de Cortes (de Cadiz) del dia 26 de enero

de 1812.

Por el ministerio de Gracia y Justicia se presentó y leyó un oficio del Sr. D. Nicolás María de Sierra, dirigido á los señores Secretarios de las Cortes, al cual acompañaba una carta del ministro Caballero á dicho señor Sierra, mandándole examinar la Coleccion española de Cánones, y quitar en su impresion todo lo que no fuese conveniente al sistema de su tiempo; y la contestacion del señor Sierra resistién. dose á aquella orden.

« AnteriorContinuar »