Imágenes de páginas
PDF
EPUB

eâ sodomiticam, non animo consummandi, nisi intra vas legitimum, nec cum periculo effusionis extra illud. Quæstionem hanc tetigit Navar. ... et facilè se ab eâ expedivit, dicens tantùm repiriri peccatum tactus cujusdam illiciti, nec teneri virum confiteri circumstantiam sodomiæ. Quare apertè solam venialem culpam in eo actu agnoscit; nullamque reddit rationem. Et huic sententiæ favere videtur Ovandus... ubi ait omnem coitum libidinosum excusari inter conjuges, modò non sit periculum extraordinariæ pollutionis. Atque probari potest. Quia quidquid conjuges efficiunt, servato vase legitimo, non excedit veniale crimen. Vas autem servari dicitur, quoties extra illud non effunditur semen: ut contingit in præsenti. Secundò, quia tactus hic, instar tactuum membri virilis cum manibus, aut uxoris cruribus, reliquisque partibus, potest ad copulam conjugalem referri, nimirum, ut vir eâ delectatione excitetur, aptiorque ad eam efficiatur, et esto ad solam voluptatem referretur, esset culpa venialis, quales sunt cæteri tactus ita relati ad voluptatem... (Ibid. n. 4.)

1

Prima tamen conclusio sit: Sanum est consilium, ut curetur simul utrumque semen effundi: quare conjugi tardiori ad seminandum consulendum est, ut ante concubitum tactibus venerem excitet, ut vel sic possit in ipso concubitu simul effundere semen. Ita Cajetan... Et ratio est. Quia licèt semen mulieris non sit ad generationem

necessarium, multum tamen confert ad facilius generandum. Tum quia vis activa seminis virilis in fœmineum agens, conceptum pulchriorem ac nobiliorem format; tum etiam, quia fœminea matrix voluptate effusione seminis irritata ac incensa, avidiùs virile semen complectitur. Et fœmineum semen valdè utile esse generationi, ad idque à naturâ institutum, vel ex eo convincitur, quod natura nihil frustraneum, sed universa in finem aliquem referens agat. Cùm ergo veneream delectationem, eamque vehementissimam in fœminæ seminatione constituerit, cujus manifestus testis est sedatio venereæ concupiscentiæ ex illâ in fœminis consurgens, signum est evidens hanc seminationem à naturâ institutam ad generationem, specieique conservationem, si non ut necessariam, saltem utilissimam.---(Ibid. n. 8.)

FRANCIS XAVIER FEGELI.

Quæstiones practica de munere Confessarii. Augustæ et Herbipoli, 1750.

Quæst.-Cui obligationi subjectus sit qui defloravit virginem?

Resp.--Qui corrupit volentem virginem et consentientem, præter obligationem pœnitendi nullam aliam incurrit: quia puella habet jus usum sui corporis validè concedendi, quin possint absolutè impedire parentes, nisi eatenùs quatenùs tenentur

cavere, ne per proles suas offendatur Deus.(Pars IV. c. 8. n. 127.)

BUSEMBAUM & LACROIX.

Theologia Moralis, nunc pluribus partibus aucta à R.P. Clau dio Lacroix, Societatis Jesu. Coloniæ, 1757. (Coloniæ Agrippinæ, 1733. Ed. Mus. Brit.)

Taberna dicit, puellam non peccare, si ob evidens periculum mortis vel ingentis infamiæ, non adhibeat omnia omninò media ad depellendum stupratorem; v. g. si hunc, cùm posset, non occidat, si non inclamet viciniam, sed merè patiatur coitum, tamen secluso omni periculo consensûs. Et licet hanc propositionem editis libris teneant authores plures quam 50, quos refert vind. Tabernæ tamen non expedit eam publicè proponere aut defendere, quia apta est causare abusus, præsertim apud rudes.--(Tom. II. Lib. iii. Pars I. Tr. 4. c.2. Dub. 2. Qu. 199. n. 916.)

TRACHALA.

Lavacrum Conscientiæ. Bambergæ, 1759.

Sebaldus concubinarius confitetur se sæpius labi cum consanguineâ quam domi alit.

Quæst.-An sit absolvendus antequam concu

binam dimittit?

2. Quæ proxima occasio censeatur esse pec

candi?

Resp.-Ad primum membrum.

Si in hunc

finem alit consanguineam, non est absolvendus, nisi promittat se illam dimissurum.

Sed quid, si illa concubina sit valdè bona et utilis œconoma?

Resp.---Nec tunc quidem potest absolvi.

Sed quid, si nullam aliam possit habere?

Resp.--Tali casu esset absolvendus, quamdiù illa impotentia aliam acquirendi durat.-(pp. 96, 97, 98.)

Resp.--Jam ad secundum membrum. Occasio proxima est illa, quæ moralem certitudinem lapsûs facit in prudenti hominum æstimatione; sivè sunt illæ circumstantiæ loci, temporis et personarum &c. in quibus si sit constitutus, certum est moraliter, te peccaturum novo peccato mortali. Ita De Lugo, &c. Unde non est censendus is in occasione proximâ, qui decies tentatus solùm acquievit bis aut ter.--(Ibid. p. 99.)

SECT. XI.

PERJURY, LYING, FALSE-WITNESS.

EMMANUEL SA.

Aphorismi Confessariorum. Coloniæ, 1590. (Coloniæ, 1615. Ed. Coll. Sion.)

It is not a mortal sin to swear that you will not do that which it is better to do; nor if you swear a false oath as to words, but a true oath in reference to the meaning of the enquirer: as if in the time of the plague you should swear that you were not come from such a place, understanding, that in which the plague prevailed, as he supposes; or, that you had not spoken to such a man, meaning, upon the subject which your enquirer may suspect... And lastly, since you are not bound to swear according to the meaning of the enquirer, you may according to your own; which some deny, affirming, that words which are absolutely false are not excused by such an understanding of intention. There are learned men in favour of either opinion, who maintain it on either side with probability.-(Aphorismi, verbo Juramentum, n. 6.)

« AnteriorContinuar »