Imágenes de páginas
PDF
EPUB

munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur. Nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas ut te utantur, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare. 26. Ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, & quo non facile, si contenderis, impetrare possis, ut suo beneficio promereatur, se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni aestimare, ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam, sed firmam et perpetuam amicitiam. 27. Nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat, ut ii tecum petant, quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc, quod ego te hortor, non modo adsequi, sed ne incipere quidem possint. 28. Nam quid incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad amicitiam, quos per se suo nomine appellare non possit? Mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui, quem non noris. Eximiam quamdam gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo, quem homines ignoti, nullis suffragantibus, honore adficiant: ut quidem homo nequam, iners sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis, hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fieri non potest.

25. potes honeste] you can, without loss of caste, form friendships with any one you please; whom if at any other time you sought to make your friends, you would be thought guilty of unbecom ing conduct (of a bêtise); whereas when you are a candidate, if you do not make this your object, and an important one, and extend it over a large area, you will be thought a failure as a candidate.' Cp. nullum argumentum, a wretched argument,' Tusc. ii. 13.

6

26. modo ut] provided only he understands that you value his services, that you are in earnest, that he is laying out his good offices to advantage, and that the friendship resulting from them will not

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

VIII. 29. Quam ob rem omnes centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere. Multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur, quos per te, quos per communes amicos, quod poteris, summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te adfici ostendito. 30. Deinde habeto rationem urbis totius, collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. Ex iis principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit; 31. perquiras etiam et investiges homines ex omni regione eosque cognoscas, appetas, confirmes, cures, ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. Volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. Id ut intellegant, oratione ea, quae ad eam rationem pertinet, habenda consequere. Homines municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur: si vero etiam praesidii se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competitores, ne norunt quidem: tu et nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non potest. 32. Neque id tamen satis est, tametsi magnum est, si non consequatur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum, sed amicus etiam bonus esse videare. Ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribules suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis, et ceteros, qui apud aliquam partem tribulium propter municipii aut vicinitatis aut collegii rationem valent, cupidos

29. quos per te] I have inserted QUOD before poteris, which sets the context right. Quos is governed by elaborato, as hos in 18. For quod poteris = 'so far as you are able,' see Fam. xiv. 4, 6; Att. x. 2, 2, &c. This passage has been tarie vexatus by the edd., some of whom almost rewrite the sentence. See Adn. Crit. 30. tributim diser.] a list in which each town in Italy is entered according to the tribe to which it belonged' (Marq. i. 41.)

mun. col. praef.] See Addenda to the Commentary, note 1.

31. si vero] if they think they are gaining a protection for themselves.'

32. propter suam ambitionem qui] Q. Cicero affects the figure hyperbaton. See on § 1, and adolescentulorum ad amicitiam actas, § 33.

propter municipii... rationem] 'who from any considerations founded on their municipality, or neighbourhood, or membership of a club, have influence.'

tui constitueris, in optima spe esse debebis. 33. Iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur: primum cognoscito equites: pauci enim sunt: deinde appetito: multo enim facilius illa adolescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur. Deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis. Tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis si abs te adhibebitur ea diligentia, ut non ordinis solum voluntate, sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. Iam studia adolescentulorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.

IX. 34. Et quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est, ut cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare frequentia. Nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum cum domum veniunt, altera deductorum, tertia adsectatorum. 35. In salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine, quae nunc est, plures veniunt, hoc efficiendum est, ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur. Qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere: eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito. Sic homines saepe, cum obeunt plures competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto diligenter, si eum, qui tibi promiserit, audieris fucum, ut dicitur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules; si qui tibi se purgare volet, quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. Is enim, qui se non putat satis facere, amicus nullo modo potest esse. Scire autem oportet quo quisque animo sit, ut quantum cui

33. ex iuventute optimum quemque] Cf. Att. iv. 2, 2, Itaque oratio iuventuti nostrae deberi non potest, therefore the speech must not be an unpaid debt to the rising generation, who are anxiously awaiting it.' So Att. ii. 1, 3, quae nos scribimus adolescentulorum studiis excitati. suffragando... adsectando] supporting, going about, telling news, being (generally) in attendance.'

34. frequentia] I have supplied this word, with Koch. See §§ 3, 36, 50. deductorum] Cf. Att. ii. 1, 5.

35. magis vulgares] 'less select;' hac cons. means according to the present fashion.'

communibus] neutral.'

fucosis] treacherous,' untrustworthy." See Att. i. 18, 1. So fucum facere, to practise deceit,' 'play tricks.'

que confidas constituere possis. 36. Iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito. Magnam adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia. 37. Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum copia. In ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari: qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. Valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. 38. Praeterea magnam adfert laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt, qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. Haec tu plane ab iis postulato, ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem, alii salutem ac fortunas omnes obtinuerint nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.

X. 39. Et quoniam in amicorum studiis haec omnis ratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum non videtur. Fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. Non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit: tantum est huius temporis admonere. Summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coëgit. Quam ob rem Exáρμstov illud teneto, 'nervos atque artus esse sapientiae non temere credere.' 40. Et cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. Haec tria sunt: unum, quos laesisti, alterum, qui sine causa non amant, tertium, qui competitorum valde amici sunt. Quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in eorum

36. quod eius] Cf. eius nihil rogatum est, Att. iii. 23, 3. The change to quoad is therefore unnecessary. This is a legal expression: see Roby 1297.

descendito] sc. in forum.

38. honestatem] Cf. Fam. vii. 29, where Curius refers to these three heirlooms of a Roman. But honorem of the ms may well be right. Gallius, for instance, gained by the advocacy of Cicero

the enjoyment of the pro-praetorship to which he had been designated.

39. qui locus] what point under this heading demands special wariness.'

Non est temporis huius] it does not befit the present occasion."

'Enixápμelov illud] See Att. i. 19, 8. 40. rationes] ' attitude.' This word is very often used by Quintus.

necessitudines] the close connexion

rebus, si se in amicitiam tuam contulerint, pari studio atque officio futurum. Qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas: quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.

XI. 41. Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis, quae in populari ratione versatur. Ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re publica. 42. Primum id quod facis ut homines noris, significa ut appareat, et auge, ut cotidie melius fiat. Nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur. Deinde id quod natura non habes, induc in animum ita simulandum esse, ut natura facere videare. Quamquam plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum mensium negotio posse simulatio naturam vincere. Nam comitas tibi non deest ea, quae bono ac suavi homine digna est. Sed opus est magno opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria. Etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est: cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius et frons et vultus et sermo ad eorum, quoscumque conve⚫ nerit, sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est. 43. Iam adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit. Prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro, sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere (quoad eius consequi possis) se abs te non esse rogatum et valde ac diligenter rogatum. 44. Benignitas

which bound you to advocate your friend.' See § 56, suos magno opere necessarios.

42. id quod facis ut noris] 'your practice of recognising.' Cp. alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est; alterum facio lubenter, ut colloquar: Fam. i. 7, 1. In that passage, facio ut colloquar is a circumlocution for colloquor: see Reid on Lael. 4, where feci ut prodessem = profui. Here, as quod goes before, we should perhaps rather compare the usage noted on ut irascatur, § 47.

=

cotidie] 'every day better than before,'

not 'than the day before,' which would be in dies.

43. quoad eius] Quoad eius facere (consequi) possis, in the sense of so far as you can compass it,' is a common expression in the letters. Quod eius is also found. See on § 36: quod is the reading of the best ms here; but quoad has the authority of Cod. Pal. Translate, it is a good plan not to let anyone (so far as in you lies) have it to say that he was not canvassed—aye, and well and earnestly canvassed by you.' See Adn. Crit.

« AnteriorContinuar »