Miles in arma ruit, paucos et sanguine nummos At placidam sequitur pacem prudentior alter, Lentulus, in pugnâ dum fortiter arma gerebat, Procidit, abscisso crure, cruentus humi: Non tamen Aufidio visa est victoria tanti ; Crure domum salvo, sed sine laude redit. Ventre Lacon oculos majoris pendit et aures; Hos epulæ recreant, uritur ille fame: Pulcher opum cumulus mirantem pascit ocellum, Argenti crepitus suavis in aure sonat; Venter at esuriens, "Poenam dabis improbe," clamat, "Cuncta meus penetrans ibit in ossa dolor." Vera monet; sine thesauris vir dives ad Orcum Vina, dapes, nymphas, omnia læta parat; Et minus est ludo cara crumena tibi: Pauperior tu semper abis, locupletior ille; Quis putet ad similes edita vota Deos? Tota domus resonat, Pauli mirata lepores, Nam lepor est, Pauli quicquid ab ore cadit : Os aperit Paulus; rident juvenesque senesque; Ore locuturo tot micuere sales. Cotta jocos odit, nec scit bene Cotta jocari ; Vir sapiens ego sum, murmurat ipse sibi; Et puto, si quis inest torvo sapientia vultu, Cotta sibi in toto non habet orbe parem. Si qua fides Mopso, Phyllis dulcissima rerum est, Pulchrior Aurorâ, purior illa nive; Phyllide jam nuptâ se prædicat esse beatum, O pudor! ingrata est Phyllis, juvenesque protervos Carmina condit ovans, et amat sua carmina Faustus ; Jure suam prolem possit amare parens: Utque pater caris pueros ostendit amicis, Quo fallat sociæ tædia longa dapis; Carmina convivis recitat post prandia Faustus, Pascat ut ingenium nobiliore cibo: Rufus et Aufidius tollunt super astra poetam, Bisque rogant eadem terque quaterque legat: Illi audire solent, quæ sint pulcherrima nôrunt, Ast alii nutant omnes, et pulchra Corinna Dormit in ambrosio semisupina toro. "Libertate opus est, O patria!" clamat Iulus "Crede mihi; felix, libera, dives eris." Vindicat humani generis carissima jura ; ; Despicit infidum vulgus, populumque profanum, Nunc hinc incertum, nunc movet inde pedem. Huc proceres studiis, rapit illuc mobile vulgus ; Quisque suos sequimur, credula turba, duces. quorum vili sententia veneat auro, Sunt Ira furens multos, et malus ardor agit. Mens etiam pueris varia est; sua quemque voluptas Cara meo fratri flumina, cara mihi; Quot ludos agitent, quales post seria nugas, Protinus hunc certo designat limite, seque Dividit in partes gens animosa duas: Jamque ferunt celeremque pilam, baculosque sonantes; Illa indefessam corripit usque fugam; Nunc per humum saliens, nunc icta resurgit in auras Mobilis, et varias itque reditque vias. It clamor cœlo; fervet certamine campus; Fronte fluit sudor; fulgurat igne gena. L Parte aliâ ardentem cohibet minor area ludum, Qua resonat paries icta minore pilâ. Ast alii teretes volvunt mirâ arte lapillos, Mutuaque inter se bella ciere docent. Hic rota se tenuis, movet inde volubile buxum, An loquar, ut plumis levior volitantibus uter Pronus in immundam volvitur alter humum. Quid soleæ possint, laceri testantur amictus, Cruraque non unâ livida facta notâ. Ne pueri, ne vos animis assuescite rixas; Quærit, ubi multo pisce natantur aquæ ; Quem fluitans summo delectat in æquore suber, Nec piget ingratæ tædia ferre moræ. Nonnunquam in gremio tumidæ sublata Sabrina Allicit audacem parvula cymba chorum : Incumbunt transtris; salit alto hiscente carina, Suaviter in numerum remus et unda canunt. |