Imágenes de páginas
PDF
EPUB

contactibus maculare, neque sequuturis regibus nec cuilibet hominum esset permissum, tamen nostri ordinis causa est, ut crebrissimè ad hoc aciem mentis nostræ condirigamus, quæ animæ intuemur exhibere profectum. Unde quia præteritis temporibus multaş scimus atque cognovimus principum relictas post eorum vocationem, pro apice regni, quem regendo in cunctis tenuerunt, nullam reverentiam honoris eis adhiberi à populis, sed passim unicuique probatum est diversas assumentes occasiones, non solùm latenter in earum contrarietate insidias moliuntur, verùm etiam, quod veritati contrarium est, procaciter verba contumeliosa in conventu multorum eas afficiunt, et quod omni religione abominandum atque horrendum est, de his detrahere non sinunt, quas in caterva populi cernunt commorare; proinde, paterna pietate commoti, atque condigna circa tantum culmen providentes, per hujus decreti nostri paginam, non solùm quæ in prædicto concilio exarata sunt de conjuge principum custodiri perenniter atque firma stabilitate decernimus permanere, sed etiam ea quæ sunt conspicua honestati necessaria modò annectere procuramus: ut servatis in omnibus sanctionibus canonum totius Toletani concilii, quæ de principum relictis promulgatæ atque definitæ esse noscuntur, deinceps relicta principis superiorem sententiam illibato animo pudice servans, statim, arcessito ab hoc sæculo principe, vestem sæcularem deponat, et alacri curiositate religionis habitum assumat. Quam etiam et confestim in cœnobio virginum mancipandam esse censemus, ut ab omni turbine mundi remota, nequaquam cuilibet locus attribuatur, per quod aut contumeliam tantæ potestati ingeratur, aut subdita plebi hæsisse patescat quorum antè dudum noscitur domina fuisse; sed infra claustra monasterii jugi sedulitati persistens, atque sanctimonialem vitam peragens, de regno temporali opitulatione divina ad regnum æternitatis mereatur pervenire.

Quicumque igitur superiores constitutiones, quæ salubri consilio á nobis definitæ esse noscuntur, violaverit vel execrari quacumque factione pertentaverit aut permiserit, noverit se excommunicationis percepturum sententiam, atque etiam exilii damnationis diuturno tempore incurrere jacturam.....

CONCILIUM TOLETANUM XIII.

CANON V.

Ne defuncto principe relictam ejus conjugem, aut in conjugio sibi quisque, aut in adulterio audeat copulare.

Execrabile facinus et assuetæ admodum iniquitatis est opus, defunctis regibus superstitis ejus conjugis regale torum appetere, et horrendis pollutionum maculis sordidare. Quis enim christianorum æquanimiter ferat defuncti regis conjugem alieno postmodum connubio uti, aut sequuturi principis libidini subjugari, ut quæ fuit domina gentis sit in postmodum prostibulum fœditatis, et quæ toris extitit regalibus honoris regii sublimitati conjuncta, stupris eorum vel conjugiis, quibus pridem dominata est, abdicetur ut reproba? Quid ergo si moriuntur principes? Numquid in honorandas relinquunt sui corporis partes? Aut quia ad gaudia cœlestia christiani transeunt reges, propterea ad contumeliam in sæculo eorum devocandæ sunt conjuges? Nusquam ergo inhonorum esse oportet quod honorandum convenit opportunè haberi. Nulli ergo licebit superstitem reginam sibi in conjugio ducere; non sordidis contractibus maculare; non hoc sequuturis regibus licitum; non cuiquam hominum licebit esse permissum. Quod si facere tale aliquid quisquam præsumpserit, quò

aut superstitem reginam post decedentis principis mortem sibi in connubio copulet, aut adulterina pollutione contaminet, sive sit rex sive quislibet hominum, qui hujus nostræ sanctionis sententiam violare præsumpserit, sit ab omni christianorum communione seclusus, et sulphureis cum diabolo contradatur ignibus exurendus. Quicumque igitur hujus institutionis nostræ præsumpserit convellere vel abradere sanctionem, sit nomen ejus abrasum et deletum de libro vitæ, ut tartareas judicii poenas excipiat qui hæc decreta honestatis devoverit violanda.

CONCILIUM TOLETANUM III.

CANON X.

Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat.

Pro consulto castitatis, quod maximè hortamento concilii proficere debet, annuente gloriosissimo domino nostro Recaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduæ quibus placuerit tenere castitatem, nulla vi ad nuptias iterandas venire cogantur: quod si priusquam profiteantur continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos. Similis conditio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere: si quis verò propositum castitatis viduæ vel virginis impedierit, à sancta communione et à liminibus Ecclesiæ habeatur extraneus.

CONCILIUM TOLETANUM IV.

CANON LXXV.

De commonitione plebis ne in principes delinquatur: de electione principum: de commonitione principum qualiter judicent: atque de execratione Suintilanis, et conjugis ac prolis ejus: similiter et de Geilane germano ejus, ac rebus eorum.

Quapropter nos ipsi sacerdotes omnem ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut hæc tremenda et toties reiterata sententia nullum ex nobis præsenti atque æterno condemnet judicio, sed fidem promissam erga gloriosissimum nostrum Sisenandum regem custodientes, ac sincerâ illi devotione famulantes, non solùm divinæ pietatis clementiam in nobis provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur. Te quoque præsentem regem futurosque ætatum sequentium principes, humilitate qua debemus deposcimus, ut moderati et mites erga subjectos existentes cum justitia et pietate populos à Deo vobis creditos regatis, bonamque vicissitudinem qui vos constituit largitori Christo respondeatis, regnantes in humilitate cordis cum studio bonæ actionis, nec quisquam vestrum solus in causis capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu publico cum rectoribus ex judicio manifesto delinquentium culpa patescat, servata vobis inoffensis mansuetudine, ut non severitate magis in illis quàm indulgentiâ polleatis; ut dum omnia hæc auctore Deo pio à vobis moderamine conservantur, et reges in populis, et populi in regibus, et Deus in utrisque lætetur. Sanè, de futuris regibus hanc sententiam promulgamus: Ut si quis ex eis con

tra reverentiam legum superba dominatione et fastu regio in flagitiis et facinore, sive cupiditate, crudelissimam potestatem in populis exercuerit, anathematis sententiâ à Christo Domino condemnetur, et habeat à Deo separationem atque judicium, propter quod præsumpserit prava agere et in perniciem regnum con

vertere.

De Suintilane verò, qui scelera propria metuens se ipsum regno privavit et potestatis fascibus exuit, id cum gentis consultu decrevimus: Ut neque eumdem vel uxorem ejus, propter mala quæ commiserunt, neque filios eorum unitati nostræ unquam consociemus, nec eos ad honores à quibus ob iniquitatem dejecti sunt aliquando promoveamus, quique etiam, sicut fastigio regni habentur extranei, ita et à possessione rerum quas de miserorum sumptibus hauserant maneant alieni, præter in id quod pietate piissimi principis nostri fuerint consequuti. Non aliter et Geilanem, memorati Suintilanis et sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis fœdere stabilis extitit, nec fidem gloriosissimo Domino nostro pollicitam conservavit, hunc igitur cum conjuge sua, sicut et antefatos, à societate gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis facultatibus, in quibus per iniquitatem creverant, reduces fieri, præter in id quod consequuti fuerint pietate clementissimi principis nostri, cujus gratia, et bonos donorum præmiis ditat, et malos à beneficentia sua non separat.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »