Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PSALMI

TRES ELEGIACE REDDITI.

PSALMUS VIII.

O DEUS! O læto DOMINUM quem corde fatemur! Quam pulchrum est toto NOMEN in orbe tuum! supra immensi convexa palatia cœli

Tu

Splendorem lucis spargis ubique tuæ.

Ex ore infantum, et præbent quibus ubera matres
Cantica solenni laude referta paras :

Sic inimica mali molimina diruis hostis,
Impiaque ultoris probra silere facis.
Cum specto expansos divino robore cœlos
Lunamque, et digitis sidera structa tuis,
O! quid Homo, quem Tu tanto dignaris amore!
Filius aut Hominis, quod memor ejus eris!
Quem paullo Angelicâ fecisti gente minorem,
Gloria in excelsis culmen adusque levas :

[blocks in formation]

Illum Tu mundo Dominum, mundique colonis,
Præficis, atque Homini cuncta subesse jubes,
Et pecudes agri, stabulisque armenta, ferasque
Sylvarum turmas, Oceanique greges;
Quicquid per terras movet, aut secat æthera pennis,
Aut cava piscosi permeat antra maris.

O DEUS! O læto DOMINUM quem corde fatemur,
Quam pulchrum est toto NOMEN in orbe tuum

PSALMUS XXIII.

MUNERA PASTORIS mihi Tu, DEUS, Omnia supples;
Nil unquam curâ dives egebo Tuâ.
Florida me recubare facis per prata quietum,

Adque salutiferas ducis amicus aquas ;

NOMINIS ergo Tui, mihi flectis ad optima mentem, Meque in justitiæ callibus ire doces.

Per fusca umbrosam mortis licet ambulo vallem, Non hostis metuam lurida tela mali.

Tu mecum es semper, semper mihi providus adstas: Sustentant sceptrum me, baculusque tuus:

Fœcundam mihi Tu mensam, Deus alme, parâsti,
Invideat quamvis gens inimica mihi.
Tu mihi cœlesti lætum caput ungis oliva,
Exundatque mihi mystica vina calix.

Me bonitas et amor serum comitantur in ævum,
Perque futura DEI Secla habitabo domum !

PSALMUS XLV.

MATERIAM mihi cor grandem eructare laborat,
Grande laboranti, mi DEUS, adfer opem !
Lingua mihi prompti calamum scriptoris adæquat,
Quæ REGEM spectant mystica sacra cano.
'Pulchrior en cunctis Tu quos procreavit Adamus,
'Cælitus in labiis gratia fusa tuis :

Te Deus æterno Regem benedixit amore,
'Sanctorum voluit Te Deus esse Ducem :
Cinge tuum femori metuendæ cuspidis ensem,
O! qui divino robore cuncta potes!
Macte esto virtute tuâ, per nuncia veri
Verba equita mitis, justitiamque ferens:

'Te

6

'Te tua dextra cito multa atque tremenda docebit,

6

[ocr errors]
[ocr errors]

Tu qui te doceant non aliunde petis,

Dumque inimica tuæ penetrant ad corda sagittæ,

• Submissum flectet plebs Tibi sancta genu :

Est Solium, DEUS O! Tibi secla per ultima durans, 'Regni virga tui juris honore viret ;

• Justitiam Tu totus amas, rectumque, fidemque, • Tu fronte iratâ despicis omne nefas :

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

Quippe DEUS, tuus ipse DEUS, lætantis olivæ
Te supra socios unxit odore sacro ;

Myrrhâ, aloeque super vestem, casiâque refusis, • Exhilarat vultum pyxis eburna tuum :

Inter honoratas casto Tibi amore puellas

'Et natæ Regum, splendida turma, micant : Ad dextram stat sponsa tuam, prælustris in auro, Quod de longinquo littore mittit Ophir. At Tu, præ reliquis Regi lectissima Virgo, 'Ausculta, atque animo percipe cuncta pio. Tu patriam, patrisque domum, populosque relinque, Nec pete quæ fuerant antea chara tibi.

[ocr errors]

Sic formam Rex ille tui mirabitur oris,

[ocr errors]

Hunc tibi nunc Dominum tu reverenter ama. En tibi ferre Tyri festinat filia donum,

Festinant Satrapæ munera ferre tibi.

Pulchra intus Regis nata est, quam extrinsecus

' ornat,

'Aurata et vario sparsa colore toga:

6

• Ad

« AnteriorContinuar »