Ad te nare sub alta: tui, Galatea, labelli Est mihi lympha domi, potius quam nectare potum Est mihi-sed venias: dominam te cuncta vocabunt. Miscent cum placido foliorum murmure carmen. Personat in convalle canens pastoris arundo. Jungere cantando. Sed non sumus omnia docti. Fas nobis (neque enim feritas huic insita cordi est) Semper in aure sonat; rupes et saxa querelis O Cyclops, Cyclops, quæ te dementia cepit? Multæ ridentes Galateâ suavius ardent. Invenies aliam, quando hæc te spernit, amantem. 66 TUNC VARIÆ VENERE ARTES; LABOR OMNIA VINCIT [Some of these Verses were written as a School Exercise.] Ars, operum mater, salve! Tua munera gratus, Ecce miser duri jussis parere magistri Cogor, et in certos verba referre modos. Musa veni, clamo; non audit Musa vocantem: Phoebe fave; nullus dat mihi Phoebus opem. Quid faciam? Tu major ades mihi Diva precanti ; Sis mihi tu dubiæ duxque comesque viæ. Ergo Pieridas Phœbumque valere jubebo; Carmine dicta meo carminis auctor eris. In varias partes converto lumina; passim Ostendunt oculis se tua dona meis. Quem teneo calamum ; qui nigricat humor in illo; Quam toties maculo, debita charta tibi est. Vitam homini Natura dedit; sed pluris habenda, Illa creat nudos; nudos tu vestibus ornas; Tu domibus terram, quam dedit illa, tegis. Illa pluit, gelidamque facit sævire procellam ; Tu pluvias arces et Boreale gelu. Illa per immensum dispersit semina mundum, Quæ rapiant venti, nox premat, unda voret: Tu trahis e latebris, servas ea, condis in usum, Quicquid habent aperis multiplicasque boni. Squalebant steriles miseris mortalibus agri: Ecce boves jungis, vomere findis humum : Et jam lætus ager flaventibus undat aristis; Falce cadunt segetes; horrea messe gemunt; Vite rubent colles: necdum sumus omnia nacti; Quid segetes prosunt? cruda quid uva sapit? Panem frumento, vinum mutavimus uvâ : Dîs nihil invideo, si sibi nectar habent. Nec requies, quin cœnandi percussus amore Nil intentatum, te duce, linquat homo. Cuncta novos illi reddunt elementa sapores; Dat mare, dat tellus, dat levis aura cibum. Præsidium non sylva feris, non piscibus altum ; Dejicit aerias plumbeus imber aves. En, quis equum nobis docuit parere ferocem? Præcipitisque fugæ mille docere modos : Tu currus junxisse: tibi crepat axis anhelans, Lubrica per duram se rota volvit humum. Nequicquam populum populo disterminat æquor; Edificas naves; trans mare tuta volas. Impiger extremas currit mercator ad oras, Et rapido cursu jungit utrumque polum ; Vendit, emit; cumulos argenti portat et auri, Vina refert, gemmas, multaque mira domum. Quid vero? sine te sese haud vicinia nôrit: Tu penetras montes, aspera plana facis. Sternis ubique vias: sectus rigat arva canalis Labitur effosso merx onerata solo. Oppida quadrantur plateis; rus influit urbi; Convenit in pleno civica turba foro. Missa levi passim festinat epistola pennâ, Et quod lingua nequit, nuncia verba docent. Exuit incultos mores tibi gramen et arbor, Fitque decens hortus, quæ modo sylva fuit. Per te dispositos miramur in ordine flores, Marmoreos fontes, Elysiumque nemus. |